{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 500.53-73","citation":"Marko Marulić, Repertorium 500.53-73","ref":"500.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.53.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Mulieri non congressurum sapientem quam leges interdicant . Magnanimus. Ad solem sedenti Diogeni assistens Alexander ait: Pete a me quod uis. At ille: Noli, inquit, mihi umbram facere . Heraclitus fratri cessit regnum . Maledicus. Amico noli maledicere, ne inimico quidem . Socrates dicenti Alcibiadi non esse tolerabilem Xantippen adeo morosam: Atque, ait, ego hisce iam pridem assuetus sum, ac si iugiter sonum troclearum hauriam. An uero tu non toleras clamore perstrepentes anseres. Illo dicente: At mihi oua pullosque pariunt - Et mihi, inquit, Xantippe filios gignit . Aristippus, cum aliquando conuitiis ageretur, abibat. Insectore uero persequente ac dicente: Cur fugis? Quoniam inquit, maledicendi tu potestatem habes, ego abeundi . In Platonem conuitia . In Aristotelem . Aristoteles ei a quo conuitiis agebatur postremo dicenti: Num te satis obtudi - Hercules, inquit, non tibi animum intendi . Cum audisset se a quodam maledictis lacessitum - Absentem, inquit etiam uerberat . Antisthenes, cum audisset Platonem aliquando sibi maledicere: Regium, inquit, est male audire, cum benefeceris . Eos hortabatur qui maledictis incesserentur, tolerare magis quam si lapidibus se quispiam ageret . Diogenes circumstantibus se adolescentibus atque dicentibus: Cauebimus, ne mordeas nos - Bono, inquit, estote animo, filioli. Canis betas minime manducat . Rogatus, quę nam perniciosissime morderet bellua: Ex feris, inquit, obtrectator, ex mitioribus autem adulator . Crates scorta ex industria insectabatur maledictis, una et se ipsum exercens / ad perferenda conuitia. Conuerso ad solem uultu non loquendum id est maioribus non detrahendum . Mollis. Diogenes ei qui a famulo calciabatur: Nondum, ait, beatus es, nisi te etiam abstergat. Hoc autem erit, si mancus fueris . De illo qui se nimio studio componeret et quandoque uehiculum quoddam lente segniterque transcenderet: Merito, inquit, suspectum habet lutum. Neque enim se in illo uelut in speculo intueri potest . Zeno cuidam unguentis delibuto: Quis, ait, mulierem olet .","prev":{"citation":"Repertorium 500.24-52","label":"500.24 to 500.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.24"},"next":{"citation":"Repertorium 500.74-95","label":"500.74 to 500.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.74"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}