{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 544","citation":"Marko Marulić, Repertorium 544","ref":"544","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/544","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/544.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Nobilis. Qui ex seruis nobilissimi philosophi euaserunt 15. Cecilius poeta fuit seruus 32. Prothagoras, acerrimus sophista, prius uecturas onerum corpore suo factitauit 33. Ventidius Bassus ex humili et ignobili nobilissimus factus 89. Nauta. Quid obseruatum in undarum motibus austro flante uel aquilone 20. Nauium genera apud ueteres 62. Transfretationem, transgressum et transgredi apud Salustium dici 63. Sparta quibus naues insuunt 100. Naturę uis etiam rationem cogens 71. Numerus. Mille hominum occiditur recte dictum est. Mille denarium in arca est. Cubus dicitur, cum omne latus eiusdem numeri equaliter in se se soluitur 8. Septenarii numeri uis et facultas in multis naturę rebus animaduersa 24. Pluria, compluria. / Compluries Latine dicitur 38. Quarto prętor significat tres ante factos. Quartum prętor, ter ante factus dicitur 55. Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos 111. Nouum. Recentatur 93. Nomen. Decretum, nequis unquam illum nominaret, qui Dianę Ephesię templum ob id tantum incenderat, ut se flagitio celebrem faceret 12. Athenienses decreuerunt, ne unquam seruis indere nomen liceret Harmodii et Aristogytonis, qui Hippiam tyrannum interficere adorsi erant. Romani pręnomina patriciorum male de republica meritorum ob idque capite damnatorum statuerunt, ne cui eius gentis patricio inderentur 50. Nomina rerum non positiua esee, sed naturalia 57. De genere atque nominibus familię Portię 78.","prev":{"citation":"Repertorium 543","label":"PROBLEMATA PLVTARCHI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/543"},"next":{"citation":"Repertorium 545","label":"VITĘ PLVTARCHI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/545"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}