{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 594.1-21","citation":"Marko Marulić, Repertorium 594.1-21","ref":"594.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/594.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/594.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/594.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Oratio. Thales: Non multa signa sunt bonę mentis. Non multa uerba prudentis animi indicium sunt . Solon sermonem esse effigiem operis . Linguam pręire animo non permittendam. Chilo erat in loquendo breuis. Inde hunc loquendi morem Chilonium appellant . Bias percunctanti impio homini, quid esset pietas: Nihil respondit. Cunque ille silentii causam sciscitaretur: Quia, inquit, de rebus nihil ad te pertinentibus quęris. Noli cito loqui, est enim insanię indicium . Audiendi magis quam loquendi studiosum esse oportet . Anacharsis audax et constans in dicendo . Rogatus quidnam esset hominibus bonum ac malum: Lingua, inquit . Aiunt Anaximandrum canentem a pueris irrisum eoque comperto dixisse: Canendum ergo puerorum causa modulatius . Socrati ęqua hortandi et dehortandi facultas fuit. Eutyphrona, qui patri diem dixerat, quędam de iustitia et pietate loquens ab instituto reuocauit etc. . Xenophon Musa Attica dictus pro dulcedine eloquii et incredibili facilitate . Demosthenes, cum p litteram pronunciare uix poset, dicitur iugi exercitatione emendasse . Socrates per somnium uidit olorem, per quem signabatur Platonis eloquentia . Stili ipsius genus inter poema et prosam orationem medium fluere ait Aristoteles . Orationis quinque genera: ciuile, oratorium, priuatum, dialecticum, artificiosum . Orationis sex species: adortatio, dehortatio, accusatio, defensio, laudatio, uituperatio. Recte dicere in IIII scinditur: quid dicere oportet, quam multa, ad quos, quando . Vox duplex: animata et inanimata. Animata duplex: litterata et illitterata . Polemo, impurus adolescens, forte incidens in Xenocratem de pudicicia uerba facientem ita se correxit, ut ad studia incumbens ei in schola regenda succederet . Philoxenus poeta, cum latericios operarios carmen suum male cantantes offendisset, lateres eorum conculcare coepit ac dicere: Vos mea corrupisti, ego uestra dissipabo . Bion orationem suam cum dicendi genere temperauerat. Aiunt Erathosthenem dixisse de illo: Primus omnium Bion philosophiam uario orationis flore uestiuit . Lycon in dicendo suauissimus. Quidam cum addita gamma liittera Glyconem uocabant, quod dulcedinem sonat .","prev":{"citation":"Repertorium 593","label":"LACTANTIVS FIRMIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/593","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/593"},"next":{"citation":"Repertorium 594.22-37","label":"594.22 to 594.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/594.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/594.22"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}