{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 614.1-25","citation":"Marko Marulić, Repertorium 614.1-25","ref":"614.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/614.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/614.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/614.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Pax. Rhodi et Syracusis quamuis nubiloso die aliqua tamen hora solem cerni . Romani Sabinique uerbena myrtea pacificati, ubi nunc signa Veneris Cluacinę sunt. Cluere enim antiqui pugnare dixerunt . Quare caduceum in pacis argumentis circundata effigie anguium . Prouerbium. Vulgare Gręcię dictum: semper aliquid noui Affricam afferre . Multa Syrorum olera . Pudicicia. Sulpicia, Paterculi filia, uxor Fuluii Flacci, Sybillinos libros dedicauit pudicissima iudicata . Claudia induxit Romam deum Matrem. Elephanti pudore nunquam nisi in abdito coeunt nec adulteria nouere nullaque propter foeminas inter se pręlia ut cęteris animalibus . Nihil rarius uisum quam ursa pariens . Equum detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse pręrupta . Equam eadem ex causa in Rheatino agro laceratumque aurigam inuenimus. Pauo amissa cauda pudibundus quęrit latebram . Columbarum pudicicia et coniugii fidelitas . Matronę in thesmophoris Atheniensium castitatem custodientes uiticis foliis cubitus sibi sternunt . Samia testa Matris deum sacerdotes sibi uirilitatem amputant . Pietas. Quędam matrem uberibus aluit . Gracchorum pater Cornelię coniugi pręmori elegit. Marcus Lepidus Apuleię uxoris charitate post repudium obiit. Publius Rutilius nunciata fratris repulsa in petitione consulatus expirauit. Publius Catienus Philotimus sic dilexit patronum, ut hęres institutus in eius rogum se iaceret. De equis. Amissa parente in grege armenti reliquę foetę educant orbum . Lucius Tubero sibi in capite aduolantem picum concerpsit, ut ipsi potius quam patrię exitium portenderet . Elephanti in grege pecudum concurrentia manu dimouent, nequid obterant . Penitentia. Compertum agnita uoce suarii furto abactos porcos merso nauigio inclinatione lateris unius remeasse . Hippopotamus sacietate obesus profluuio sanguinis corpus exonerat . Anguis hyberno situ membranam corpori obductam foeniculi succo exuit. Idem hyberna latebra uisu obscurato marathro herbę se se affricans oculos inungit ac refouet. Si uero squamę obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. Oculos capra suffusos iunci puncto sanguine exonerat, caper rubi .","prev":{"citation":"Repertorium 613","label":"BASILIVS MAGNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/613","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/613"},"next":{"citation":"Repertorium 614.26-59","label":"614.26 to 614.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/614.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/614.26"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}