{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 626.237-257","citation":"Marko Marulić, Repertorium 626.237-257","ref":"626.237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.237.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Remorsus peccati . Penitentia recidiuantis nihil proficiens . Lauamini et mundi estote etc. . Penitentia Moabitarum post afflictionem in planctu et caluitio capitis, in barbis rasis et sacco . Si reuertimini et quiescatis, salui eritis etc. . Conuertimini sicut in profundum recesseratis, filii Israel. Cadet Assur etc. . In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami et iunci etc. . Ezechias scidit uestimenta, saccum induit, templum intrauit, sacerdotes saccis indutos ad Esaiam misit, ut oraret pro eis . Redite, pręuaricatores ad cor . Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meę; non adiicies, ut bibas illum ultra . Confusionis adolescentię tuę et opprobrii uiduitatis tuę non recordaberis amplius. Derelinquat impius uiam suam etc. . Dominus habitans cum contrito et humili spiritu. Vias eius uidi et sanaui eum et reduxi eum. Ieiunium electum: Dissolue conligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes etc. . Dominus promittit consolationem, et gaudium lugentibus . Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos . Reuertere, auersatrix Israel, et non auertam faciem meam a uobis etc. . Circumcidimini Domino et auferte prępucia cordium uestrorum, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea etc. Laua a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias . Bonas facite uias uestras et studia uestra, et habitabo uobiscum in loco isto. Nunquid qui cadit non resurget? Et qui auersus est non reuertetur? Ab idolatria reuocat ad penitentiam . Penitentibus Dominus promittit prospera . Si conuertantur a uia sua mala, et Dominus auertet iram suam ab eis. Michea prophetante penituerunt, et non uenit malum . In fletu uenient et in misericordia reducam eos . Castigasti me, Domine, et eruditus sum etc. Postquam enim conuertisti me, egi penitentiam etc. Quiescat uox tua a ploratu et oculi tui a lachrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus. Quos percussi in furore meo etc. curabo eos .","prev":{"citation":"Repertorium 626.208-236","label":"626.208 to 626.236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.208"},"next":{"citation":"Repertorium 626.258-274","label":"626.258 to 626.274","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.258"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}