{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 626.380-411","citation":"Marko Marulić, Repertorium 626.380-411","ref":"626.380","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.380","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.380.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Neque intelligent omnes impii, docti intelligent . Quia tu scientiam repulisti, repellam te etc. . Contra Iudam eo quod abiecerint legem Domini . Odio habuerunt corrigentem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt . Non audiuit uocem et suscepit disciplinam . Iudicium uerum iudicate etc. et noluerunt attendere, et facta est indignatio magna a Domino exercituum . Filius honorat patrem et seruus dominum suum. Si ergo pater ego sum,ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus . Partus. In dolore paries . Rachel partiendo mortua est . Thamar peperit geminos: Phares prior nascitur , Zara prior profert manum . Lex de parientibus masculum uel feminam . Gedeon habuit LXX filios 36, Iair Galadites XXX . Abdon Pharatonites XL et ex eis XXX nepotes . Sansonis natiuitatem nunciauit angelus . Achab in Samaria filii LXX . Roboam filii XXVIII, filię LX . De radice colubri egredietur regulus et semen eius absorbens uolucrem . Da eis uuluam sine liberis et ubera arentia . Poetę. Thobias piscem adnatantem ad se deuorandum iussu angeli cępit atque exenterauit, id est de figmentis poetarum ad uoluptatem animos urgentibus moralem dumtaxat sensum hausit , qui sub uelamento fabularum interdum latet . Mulier stulta, clamosa, delectans, stultos inuitans ad uoluptatem . Eruditio. Eruditus . Scienti a sana, scientia peruersa . Scientia de rebus transitoriis uana . Melior est indoctus timens Deum quam doctus transiliens Legem . Perfidia. Carnem a bestiis pręgustatam non comedetis, sed proiicietis canibus . Moyse in monte morante populus conuersus ad idola uitulum conflatilem erigit . Nadab et Abiu, filii Aaron, ignem alienum intulerunt thuribulis, et egressus ignis a Domino deuorauit eos . Qui comederit morticinum uel captum a bestia. Nolite conuerti ad idola . Agrum ne seres diuerso semine etc. Qui sacrificabit deo Moloch, lapidabitur. Alienigena non comedet de sanctificatis. Sacerdos uxorem repudiatam non recipiat. Pontifex uirginem uxorem ducet .","prev":{"citation":"Repertorium 626.364-379","label":"626.364 to 626.379","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.364"},"next":{"citation":"Repertorium 626.412-428","label":"626.412 to 626.428","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.412"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}