{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 626.82-96","citation":"Marko Marulić, Repertorium 626.82-96","ref":"626.82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.82.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Volens misereri domui Saul agros restituit Miphiboseth, Ionathę filio, et de sua mensa panem dedit ei . Cępit urbes Ammon, populum uero seruauit . A filio Absalon regno expellebatur. Ille autem tribunis suis pręcepit, ut si superiores euaserint, cauerent Absaloni illesumque seruarent; extinctum grauiter fleuit . His quoque qui Absalonis partes secuti fuerant pepercit, Amasam, ducem eius, magistrum militię fecit. Semei iniuriam non uindicauit, distulit tamen ad Salomonis tempora 53 . De Ioab quoque qui Abner et Amasam dolo occiderat cognitionem Salomoni commisit . Ossa Saul et Ionathę et eorum qui in crucem acti fuerant posuit in sepulchro Cis, patris Saul. Et Deus propitiatus est terrę . Cum plebs peste consummeretur, ait ad angelum: Ego sum qui peccaui; uertatur manus tua contra me et domum patris mei. Et placatus est Dominus 55, . Pepercit Adonię Salomon sibi insidianti semel, sed non secundo . Pietas indicauit, cuius filius esset, quem altera diuidi poscebat, altera uiuum cędebat ne occideretur . Abdias, cum Achab et Iezabel occideret prophetas, centum ex eis abscondidit ac pauit in speluncis . Achab Benadab, Syrorum regi, capto pepercit, sed dicitur ad eum: Quia dimisisti uirum dignum morte, erit anima tua pro anima eius etc. . Heliseus Syros qui ad se perdendum uenerant, cęcitate percussos seruauit, a rege Israel percuti uetuit, uiatico iuuit, dimisit illesos . Iosaba Ioam, filium Ochozię, subduxit internitioni, qua crassata est Athalia in stirpem regiam in Hierusalem. Et ad ipsum tandem deuolutum est regnum . Dauid aquam suorum periculo per media hostium castra sibi allatam noluit bibere, cum maxime sitiret, sed libauit Domino . Esdrę pietas pro peccato populi, qui cum gentibus nuptias comunicauerant 85, . Thobias concaptiuis quotidie quod poterat impartiebat: consolabatur eos, admonebat, necessariis iuuabat, mortuos sepeliebat. Surgens de conuiuio abiit, attulit cadauer et iuxta deposito eo lugens manducauit, uesperi sepeliuit .","prev":{"citation":"Repertorium 626.57-81","label":"626.57 to 626.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.57"},"next":{"citation":"Repertorium 626.97-120","label":"626.97 to 626.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/626.97"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}