{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 627.11-14","citation":"Marko Marulić, Repertorium 627.11-14","ref":"627.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.11.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Patientia iniurię. Deus tentatoris improbitatem tollerauit, ut autem se adorandum dixit: Vade, inquit, Sathana. Scriptum est enim: Dominum Deum adorabis etc. Et nos igitur nostras iniurias feramus, Dei non dissimulemus IIII. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum maledixerint uobis homines etc. mentientes propter me. Siquis te percusserit in dexteram maxillam. Qui uult tunicam tuam tollere, da ei et palium. Et qui te angariauerit mille passus, uade et alia. Diligite inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos. Orate pro persequentibus et calumniantibus V. Dimitte nobis debita nostra sicut etc. VI. Si dimiseritis, dimittetur uobis; si non, non VI. Non est propheta sine honore nisi in patria sua XIII. Nolite timere eos qui occidunt corpus X. Channanea se repelli et canem dici non indignata in humilitate perseuerat XV. Seruus, quia conseruo dimittere noluit, et ipse debitum rursum reddere domino cogitur, quod dudum sibi fuerat dimissum; insuper tortoribus traditur XVIII. Calicem quidem meum bibetis XX. Tunc tradent uos in tribulationem XXIIII. Accipiens calicem Dominus gratias egit, ut nos erudiret, quicquid patimur, cum gratiarum actione ferre XXVI. Conuerte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium etc. Contra falsos testes Iesus tacebat docens nos nihil respondere calumniantibus, quando scimus responsionem nullum profectum habituram XXVI. Principibus, sacerdotibus et senioribus accusantibus nihil respondit XXVII. Paupertas. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Ne solliciti sitis quid etc. Nolite solliciti esse in crastinum, id est in futurum VI. Nolite possidere aurum etc. X. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet VIII. Non habuit Dominus, unde didracmam solueret XVII. Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis. Fratres suos uocat pauperes XXV.","prev":{"citation":"Repertorium 627.8-10","label":"627.8 to 627.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.8"},"next":{"citation":"Repertorium 627.15-17","label":"627.15 to 627.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.15"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}