{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 628.1-8","citation":"Marko Marulić, Repertorium 628.1-8","ref":"628.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/628.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/628.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/628.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Pax. Sortiti sunt tunicam indiuisam, quę est pax et unitas XV. Pietas. Misertus est Iesus super turbam, quia erant sicut oues non habentes pastorem. Et coepit illos docere multa VI. Iesus mutum et surdum sanans suspiciens in cęlum ingemuit, docens nos compati malis aliorum VII. Penitentia. Alligat fortem et uasa eius diripit, quia penitens carnalem affectum compescens sensus suos perniciosis uoluptatibus subducit et spiritui seruire compellit III. Thabitha, cumi id est puella, tibi dico, surge V. Non prorsus penitens est cęcus, non plene uidens. Sed rursum compunctus tangente eum Domino clare uidet, id est perfecte penitet VIII. Sequitur inferius. Patientia Channaneę VII. Qui patiens est, ipse abnegat se ipsum et Christum sequitur. Qui perdiderit animam suam propter me et Euangelium VIII. Predicit Dominus apostolis martyrium eorum. Nolite pręcogitare, quid loquamini etc. Qui autem sustinuerit in finem, hic saluus erit XIII. Perfidia. Sanato demoniaco, id est credente gentium populo demones intrant in porcos, id est in eos qui credere noluerunt V. Iesus despicitur in patria, id est in populo Iudeorum VI. Pharisei increduli quęrunt signum de cęlo tentantes. Videte et cauete a fermento phariseorum et Herodis VIII. Quis quis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me IX. Iesu egresso denunciatur templum ruiturum, quoniam sine fide impossibile est placere Deo. Videte, nequis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo etc. Abominationem desolationis stare,. ubi non debet, id est hereses regnare in Ecclesia XIII. Vnus ex uobis tradet me, qui manducat mecum. Veh homini illi per quem Flius hominis tradetur. Iudas osculo tradens Dominum est hereticus profitens se Christianum. Falsi testes contra Iesum. Conspuunt Dominum qui blasfemant. Velant faciem qui diuinitatem eius negant. Colaphis percutiunt qui iniustitiam operantur XIIII. Caput harundine percutiunt, qui contra diuinitatem eius scribunt uel humanitatem. Calamo enim notantur litterę XV.","prev":{"citation":"Repertorium 627.35-38","label":"627.35 to 627.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/627.35"},"next":{"citation":"Repertorium 628.9-20","label":"628.9 to 628.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/628.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/628.9"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}