{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 631.28-44","citation":"Marko Marulić, Repertorium 631.28-44","ref":"631.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.28.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Pauper. : Est autem quęstus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum. Haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus VI. IACOBI: Pauper diues in fide hęres erit regni II. : Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam II. Peruersus. : Omnes quę sua sunt quęrunt, non quę Iesu Christi II. : Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabuntur sibi magistros prurientes auribus; et a ueritate quidem auditum auertent; ad fabulas autem conuertentur IIII. : Iudeis non admittentibus Verbum Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat loqui primum uerbum Dei etc. XIII. Paulus prędicat, Iudei blasfemant. Ille excutiens uestimenta dixit: Sanguis uester super caput uestrum. Mundus ego ex hoc ad gentes uadam XVIII. Disputante Paulo indurati maledicunt XIX. Poetę. : Scientia inflat, caritas uero ędificat VIII. AD THIMOTEVM I: Siquis aliter docet etc. contra sophistas VI. II: Magistri prurientes auribus IIII. : Doctrinis uariis et peregrinis nolite abduci VI. Perfidia. : Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Et sicut non probauerunt Deum habere in notitia etc. non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus I. Offenderunt in lapidem offensionis IX. Emulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Quomodo ergo inuocabunt in quem non crediderunt X. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur XI. Omne quod non est ex fide, peccatum est XIIII. Obseruetis eos qui dissensiones et offendicula pręter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt, et declinate ab illis XVI. AD CORINTHOS I: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est I. Nihil est idolum in mundo VIII. Oportet et hęreses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in uobis XI. II: Ambulantes in astutia, adulterantes uerbum Dei. Deus huius sęculi excęcauit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio euangelii glorię Christi, qui est imago Dei IIII.","prev":{"citation":"Repertorium 631.21-27","label":"631.21 to 631.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.21"},"next":{"citation":"Repertorium 631.45-51","label":"631.45 to 631.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/631.45"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}