{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 634.1-29","citation":"Marko Marulić, Repertorium 634.1-29","ref":"634.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/634.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/634.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/634.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Pax. Qui cęteris modestia pręstant, uitę tranquillitati student, pacis auidi etc. Huius autem amoris excessus eneruat animos et effeminat. Fortitudinis item excessus belli cupidos reddit 78, . Omnia communia 189, . Apud quos omnia communia fuere . Nihil in ciuitate concordia melius neque discordia peius . Disciplina studio dignissima, qua instituti uitam in pace agant . Prouerbium. Quę pulchra sunt, et bis et ter repetenda esse . Ad bonorum hominum coenas boni homines et non inuitati proficiscuntur . Vinum et cum pueritia et sine pueritia ueridicum est . Pares cum paribus ueteri prouerbio iocundissime congregantur . Quę pulchra sunt, et bis et ter recte dici possunt . Colophonium suffragium 331; apud Strabonem in libro XIIII. Pudicicia. Apud Sophoclem poetam quidam interrogatus, quo nam pacto in Venereis se haberet, recte respondit: Libentissime ista tanquam furiosum agrestemque dominum aufugi . Iccus Tarentinus Olympico pręstans certamine nullam Venerem cognouit. Item Chrison Astylus et Diopompus. Felix qui uoluptatem uincit, contra qui uincitur. Greges ante tempus procreandi caste uiuunt . Lex contra adulteros uel concubinarios . Pietas. Zoroaster grammaticus: Si mentem ardentem ad opus pietatis intenderis, labile corpus seruabis . Penitentia. Aristodemus quidam Cydathenus exiguo corpore nudis semper pedibus ibat, qui maxime Socratem amabat . Socrates per hyemem nihil uestium adiungens nudis pedibusper glaciem facilius incędebat quam cum calceis alii . Penitentia ad Tartarum damnatorum efficax, si exorauerint eos, quos iniuria affecerunt . Miles nudo capite et pedibus incedęre assuescat . Palemon, quo die audiuit Xenocratem de pudicicia disputantem, subtraxit se uoluptatibus. Diogenes quoque, cum audiret Antistenem disserentem de libertate . Patientia uulnerum. Patientia frigoris . Diogenes hyeme niues et glaciem, ęstate feruentes harenas calcabat ridens ac iocans. Palemon Academicus rabidissimos canum morsus, dum sentiret, ne expalluit quidem. Anaxarcus Abderites tunsus maleis, linguam etiam ipse mordicus pręcisam expuit in tyrannum . Paupertas. Vbi in coetu hominum nec inopia nec diuitię sunt, ibi iustissimi mores aderunt .","prev":{"citation":"Repertorium 633.205-224","label":"633.205 to 633.224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/633.205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/633.205"},"next":{"citation":"Repertorium 634.30-68","label":"634.30 to 634.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/634.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/634.30"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}