{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 642.76-93","citation":"Marko Marulić, Repertorium 642.76-93","ref":"642.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.76.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Arcesilaus adeo Homeri studiosus fuit, ut semper ante somnum de illo aliquid legeret, et mane cum surgeret . Pindarus implens uocem et uerborum exuberans . Aristoteles discipulis dicere solebat: Aspectus quidem a continenti aere lumen accipit, animus autem a disciplinis liberalibus. Studiorum liberalium amaras radices, fructus autem dulces esse asserebat . Ferunt Diogenem ita statuisse, ut Aristotelem appellaret donum formę, Socratem modici temporis tyrannidem, Platonem naturę priuilegium, Theophrastum tacitam deceptionem, Theocritum eburneum detrimentum, Carneadem regnum solitarium. Aristoteles rogatus, quo differrent docti ab indoctis: Quo, inquit, uiuentes a mortuis. Disciplinam optimum dicebat esse uiaticum ad senectutem. Eruditionem inter prospera esse ornamentum, inter aduersa refugium. Rogatus, quid ex philosophia lucratus fuisset: Hoc, inquit, ut iniussus ea faciam, quę plerique per legum metum operantur . Philosophię ratio duplex: practice et theorice . Speculatiuum genus semper prętulit. Liberales disciplinas ad apprehensionem uirtutis multum conferre sensit . Antisthenes Cynicam prior sectam incohauit princepsque in ea fuit . Rogatus, quid nam ex philosophia lucratus esset: Mecum, ait, colloqui posse . Habitus philosophi . Diogenes disciplinam iuuenibus quidem sobrietatem, senioribus solatium, pauperibus diuitias, diuitibus ornatum esse dixit . Musicę et geometrię et astronomię cęterorumque similium fuisse negligentem, ueluti inutilium et quę minime fuissent necessaria . Crates dicebat tam diu philosophandum, quo ad uideantur duces nobiles esse asinarii . Metrocles libros suos combussit . Cynici moralem dumtaxat philosophiam recipiunt . Societas quędam est inter Cynicos et Stoicos, et cynismum dixere breuem uiam. Zenon, cum oraculum consuluisset, quo pacto optime uiuere posset, respondisse deum: Si mortuis colore concors esset. Quod ille cum intellexisset, se ad legendos antiquorum libros magno contulisse studio . Stoici unde dicti . Zeno: Liberali ac nobili ingenio si adiiciatur modica exercitatio neque desit pręceptoris copia, mature ad perfectam euadit uirtutis frugem . Dicebat ad perceptionem disciplinarum nihil esse alienius poetica nulliusque nos rei maiorem inopiam perpeti quam temporis. Tanto discendi studio tenebatur, ut pręceptori poscenti centum ducenta dederit .","prev":{"citation":"Repertorium 642.50-75","label":"642.50 to 642.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.50"},"next":{"citation":"Repertorium 642.94-122","label":"642.94 to 642.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/642.94"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}