{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 679.28-51","citation":"Marko Marulić, Repertorium 679.28-51","ref":"679.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.28.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Nazarei qui sint. . Confortauit seras portarum tuarum, id est uirtutem sacramentorum per quę intratur in Ecclesiam. . Via, Domini . Turris fortissima nomen Domini. Ad ipsam currit iustus et exaltabitur . Dum esset Deus in propiciatorio, obtulimus thimiama in altari, corde meditabimur eum etc. Amica mea, ueni, iam hiems transiit . Egredimini de sęculo, ut uideatis regem uestrum . Vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei . Nosse te, Domine, consumata iustitia est, et scire iustitiam et uirtutem tuam radix est immortalitatis . Religiositas custodiet et iustificabit cor. Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta, in iustitia et timore et prępara animam tuam ad tentationem . Time Deum, cogita, loquere . Salus animę in sanctitate iustitię . Domus Iacob, uenite, ambulemus in lumine Dei nostri . Quęrite Dominum, dum inueniri potest . Qui elegerint quę ego uolui et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit etc. . De episcopis futuris ex gentibus . Patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis 168. Non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideraui . Vię Syon lugent, eo quod non sint qui ueniant ad solemnitatem . Bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua . Nam si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram. Disce, ubi sit prudentia, ubi sit uirtus, ubi sit intellectus etc. . Ecce circumdedi te uinculis, donec compleas . Perfode parietem, et egredieris per eum; in humeris portaberis, in caligine effereris, faciem uelabis et non uidebis terram, quia portentum dedi te domui Israel . Ingredientur portas atrii interioris uestiti lineis; uittę lineę in capitibus eorum etc. . Et ero eis quas exaltans iugum super maxillas eorum. Post Dominum ambulabunt .","prev":{"citation":"Repertorium 679.1-27","label":"679.1 to 679.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.1"},"next":{"citation":"Repertorium 679.52-77","label":"679.52 to 679.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/679.52"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}