{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 687.30-45","citation":"Marko Marulić, Repertorium 687.30-45","ref":"687.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.30.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Giges gemma conuersa latens Lydię regnum occupauit rege interempto . Qui princeps eligendus. Aurum illis Deus in generatione admiscuit qui ad imperandum sunt idonei, ut ob id honoratissimi essent . Qua ratione, quibus disciplinis instructi esse debent reipublicę gubernatores, et qua in ętate singuli singula exercere . Reges esse oportere in philosophię et rei militaris studio pręstantissimos . Contrarium medicorum purgationi. Siquidem medici a corpore quod deterrimum est abstergunt, quod uero optimum est relinquunt. Contra tyrannus efficit. Tyrannus libidine perditus, temulentus, furiosus, immanis . Tyrannici animi perturbationes et uiolenta rapacitas. Libertatem et amiciciam ueram natura tyrannica nunquam gustat. Tyrannus miserrimus est, quia iniquissimus, et seruus quia rationem subdit appetitui, et dum timetur, timet . Tyrannus procul a uera uoluptate erit; rex illi proximus. Quot gradibus uitę dulcedine superat rex tyrannum . Regum peruersitas ex mala educatione. Cambyses, Darius, Xerxes . Atheniensium gubernatio . Qualis debeat esse rex uel tyrannus. Talis sit, quales uult esse ciues. Cum in eodem homine bene cum prudentia et temperantia simul potentia summa conuenerit, tunc demum, gubernationis optimę optimarum legumque elucebit origo. Respublica Lacedemoniorum. Boni demones pręerant hominum gubernationi sub Saturno . Qui bene seruierit, bene dominabitur . Principem perire non auri defectu, sed amicorum . Principes sapientes honorent. Sapientes libenter principibus consulant. Felix famliaritas ex potente sapienteque conflata, felicissima, ubi utraque in eodem animo coniunguntur . Fortitudine, celeritate pręstare alii quoque possunt, sed ueritate, iustitia, magnificentia etc. principis proprium . Non prius desinere humanum genus in malis uersari quam aut homines recte uereque philosophantes rerumpublicarum gubernationem adepti fuerint, aut hi qui gubernant, diuina quadam sorte philosophentur . Preces autem tyrannorum necessitati permixtas esse non ignoramus. Hac mente circa patriam uir prudens esse debet, ut ita reprehendat ciuitatis errores, si neque frustra sit reprehensurus neque ob reprehensionis studium periturus. Vim autem patrię per reipublicę mutationem afferet nunquam, quando absque expulsione et cęde ciuium emendari non possit. Dionysio nemo fidus. Darius nec fratribus fidens .","prev":{"citation":"Repertorium 687.1-29","label":"687.1 to 687.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.1"},"next":{"citation":"Repertorium 687.46-67","label":"687.46 to 687.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/687.46"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}