{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 695","citation":"Marko Marulić, Repertorium 695","ref":"695","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/695","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/695","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/695.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Religio. Antisthenes dicebat eos qui cuperent immortales esse, oportere pie uiuere ac iuste . Quod omnia sapientum sunt. Diogenes inspexerat mulierem inhonestius diis procidentem. Eius igitur superstitionem auferre uolens accurrit dicens: Non uereris, mulier, ne forte stante post tergum Deo – cuncta enim plena ipso sunt – inhoneste te habeas? . In phano coenans inter panes sordidos appositos sublatos abiecit dicens in sacrum nihil oportere sordidum ingredi . Pios et religiosos esse sapientes. Peritos enim esse diuini iuris omnes etc. . Pythagorę discipuli facultates omnes in unum deponebant communesque faciebant . Diis semper quidem cum laudibus amictuque candido et casto corpore honores adhibendos . Epicureis omnia communia . Rex. Thales interrogatus, quid difficile uidisset: Tyrannum, inquit, senem . Solon eos qui apud tyrannos essent calculis similes esse dixit, qui nunc maiorem, nunc minorem numerum signant. Sic illi nunc pluris haberi, nunc minoiris . Tyrannus semper in metu . Tunc rege, cum primum didiceris regi . Qui tuto regnare uelint, beniuolentia magis quam armis muniri decet . Periander rogatus, cur tyrannide persisteret: Quia, inquit, et sponte et inuitum cędere periculosum est . Trasibulus Periandro consulit, quo pacto tuto tyrannidem teneat, bacillo eminentiores spicas feriens, ut scilicet principes ciuitatis tollat . Simon philosophus, cum Pericles polliceretur, si ad se pergeret, cuncta illi necessaria exhibiturum: Fiduciam, inquit, uendere consilii non fuerit . Principatus quinque genera: legitimum, naturale, secundum consuetudinem, secundum genus, uiolentum . Diogenes interrogatus aliquando a tyranno, cuiusmodi ęre pręstaret statuam sculpere: Quo, inquit Hermodius et Aristogiton fusi sunt . Antigonus ad Zenonem: qui regem erudit, eum et illos qui sub ipso sunt instituere . Empedocles, cum sibi regnum offerretur, constanter renuit . Xenophanes tyrannis congrediendum aut minime aut suauissime . Anaxarchus in tyrannum . Risus. Deprehensus Myson ridere in solitudine et rogatus, cur nemine pręsente rideret: Ob hoc ipsum rideo, inquit . Plato iuuenis adeo uerecundus, ut nunquam ridere nisi modice deprehensus sit . Nimio risum aiunt Chrysippum expirasse . Pythagoras abstinebat et facetiis et iocis. Risui, inquit, et tristitię non dandas manus . Ratio eorum quę ex demonstratione colliguntur . Rationalibus data est ratio secundum eam uiuere, id est secundum naturam. Finis est rationi recte obtemperare in eis elligendis quę secundum naturam sunt . Parmenides iudicium rationis esse dixit, sensus uero minus esse idoneos ad iudicandum . Rationalis animę pars in thorace . Pręstat rationabiliter esse infelicem quam absque ratione felicem . Resurrectio. Magorum sententia est resurrecturos esse homines immortalesque futuros . Epimenides LVII annos dormiuit . Empedocles professus pharmaca quibus mortui reuiuiscant .","prev":{"citation":"Repertorium 694","label":"LACTANTIVS FIRMIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/694","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/694"},"next":{"citation":"Repertorium 696","label":"QVINTVS CVRTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/696","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/696"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}