{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 728.339-363","citation":"Marko Marulić, Repertorium 728.339-363","ref":"728.339","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.339","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.339.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Ve pastoribus qui dispergunt et dilacerant gregem pascuę meę . Vlulate, pastores, et clamate etc. quia completi sunt dies uestri, ut interficiamini . Propter peccata prophetarum et sacerdotum qui effuderunt sanguinem iustorum uenerunt mala super Hierusalem . Speculatorem dedi te etc. de pręlatis qui tenentur corrigere delinquentes . Si uidens malum arguerit, obstinati peribunt. Sin tacuerit, sanguinem eorum de manibus eius requiram. Ve pastoribus Israel qui pascebant se met ipsos. Non ne greges a pastoribus pascuntur? etc. de auaritia eorum. Rursum de malis pastoribus . Sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius nisi depositis uestimentis in quibus ministrant, quia sancta sunt . Omnis filius alienus et Leuitę qui recesserunt post idola, non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur etc. Qui non errauerunt, ingredientur uestiti lineis etc. . Caput non radent neque comam nutrient, sed attondent, uinum non bibent etc. . Gazophilatia sacerdotum et cantorum sunt merita celebrantium et eis ministrantium. Sacerdotes de filiis Sadoch, id est de filiis iusti, qui est Christus . Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi . Ve uobis qui opulenti estis in Syon . Sacerdotes eius in mercede docebant . Visitabo super omnes qui complent domum Dei sui iniquitate et dolo . Iniquitas sacerdotum . Interroga sacerdotes legem . Super pastores iratus est furor meus et hyrcos uisitabo . Et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo . O sacerdotes qui depascitis nomen meum etc. contra eorum auaritiam. Item de mandatis ad eos et delictis eorum . Sacerdotes pręlatum imitati ad ludicra gentilium conuersi sunt . Sacrificium. Sacrificiorum genera . Lex holocausti. Hostia pro delicto . Oblatio leprosi. Ante ostia tebernaculi immolandum, non alibi . Oblatio populi, si maculam habuerit, non offeratur . Sacrificium pro ignorantia . Non offeres mercedem prostibuli nec precium carnis in domo Domini .","prev":{"citation":"Repertorium 728.307-338","label":"728.307 to 728.338","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.307"},"next":{"citation":"Repertorium 728.364-383","label":"728.364 to 728.383","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/728.364"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}