{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 731.1-4","citation":"Marko Marulić, Repertorium 731.1-4","ref":"731.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/731.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/731.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/731.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Sapiens. Lucerna supra candelabrum. Lucerna corporis oculus et lucerna animę intellectus. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrę sint etc. XI. Et uos estote parati XII. Ędificaturus turrim sumptus computat, bellum commissurus uires considerat. Bonum est sal etc. si euanuerit, foras mittetur XIIII. Quid sit prudentia iuxta Origenem. Filii huius sęculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt XVI. Superbus. Dispersit superbos mente cordis sui I. Omnis mons et collis humiliabitur III. Symon phariseus imputat Domino, quod tangi se patitur a peccatrice, sed arguitur minus ea pręstitisse VII. Intrauit cogitatio in discipulos, quis eorum maior esset IX. Habent uolucres cęli nidos IX. Et tu, Capharnaum, usque ad cęlum exaltata usque ad infernum demergeris X. Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem X. Veh uobis qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro XI. Quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum XVI. Phariseus se laudat et aliis detrahit. Arrogantię quattuor species. Iustus superbus super atus est a peccatorehumili XVIII. Facta est autem inter illos contentio, quis eorum uideretur maior. Corriguntur a Domino XXII. Secretum. Ioannes soluere corigiam calciamenti Domini non ualet, quia incarnationis mysterium nec ipse inuestigare sufficit, qui hanc per prophetę spiritum agnouit III. Iesus, cum legisset librum, ministro plicatum reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro captu audientium IIII. Dum turbis loquitur Dominus, pusillum a terra reducere nauim iubet. Mox ad apostolos conuersus in altum ducere iussit quia perfectioribus datum est nosse mysterium Dei V. Non est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur et in palam ueniat. Fimbriam Iesu tangere possumus, superiora uestimenti non possumus. Apprehendimus enim eum, sed non comprehendimus VIII. Nemo scit, quis sit Filius nisi Pater, et quis sit Pater nisi Filius et cui uoluerit Filius reuelare X. Nihil opertum quod non reueletur etc. quoniam quę in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prędicabitur in tectis XII. Velum templi scissum est medium, id est archana prophetarum patuerunt passo Domino XXIII. Reuolutio lapidis a monumento significat reserationem sacramentorum quę tegebantur uelamine litterę Legis, quę in lapide scripta est. Cuius ablato tegmine corpus Domini mortuum non inuenitur, sed uiuum euangelizatur XXIIII.","prev":{"citation":"Repertorium 730","label":"MARCVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/730","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/730"},"next":{"citation":"Repertorium 731.5-12","label":"731.5 to 731.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/731.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/731.5"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}