{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 732.1-9","citation":"Marko Marulić, Repertorium 732.1-9","ref":"732.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/732.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/732.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/732.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Superbus. Quid superbis, homo: Filius Dei propter te humilis factus est VI. Secretum. Cuius ego non sum dignus, ut soluam corigiam calciamenti I. Ego cibum habeo manducare, quem uos nescitis. Perfectorum enim est solidus cibus, infantium est lac concupiscere IIII. Quęrebant Iesum apprehendere, et exiuit de manibus eorum X. Facies Lazari sudario tecta significat, quod in hac uita plenam cognitionem habere non possumus. Quod autem dicit: Soluite eum et sinite abire, hoc est quod post hanc uitam auferuntur uelamina, ut facie ad faciem uideamus Dominum XI. Discipulus recumbit in sinu Iesu, cui reuelantur archana sapientię Dei XIII. Ioseph discipulus Iesu occultus propter metum Iudeorum. Nicodemus quoque, qui uenit ad eum nocte XVIII. Suspitio. Maria Iesum existimauit quod hortulanus esset XX. Sepultura. Corpus Iesu ligauerunt linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Admonuit ergo Euangelista morem cuiusque gentis in sepeliendo esse seruandum XVIII. Spes. Mulierem in aduterio deprehensam non condemnauit Dominus, sed imponens ei, ne amplius peccaret VIII. Seruus. Seruitutes duę: timoris et amoris XV. Sollicitus. Martha, ut audiuit, quia Iesus uenit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Maria, ut audiuit, surrexit cito et uenit ad eum, cum adhuc esset, ubi occurrerat ei Martha XI. Sacrilegium. Qui aliquid de ecclesia furatur, Iudę perdito comparatur. Quare Iesus fures admisit, nisi ut eius Ęcclesia fures, dum patitur, toleraret etc. XII. Sacerdos. Qui intrat per ostium, pastor est ouium. Huic ostiarius aper it, et oues uocem eius audiunt, et proprias oues uocat nominatim etc. Ante eas uadit, et oues illum sequuntur. Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis. Mercenarius autem et qui non est pastor etc. uidet lupum uenientem, et dimittit oues et fugit. Et lupus rapit et dispergit oues X.","prev":{"citation":"Repertorium 731.13-14","label":"731.13 to 731.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/731.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/731.13"},"next":{"citation":"Repertorium 732.10","label":"IOANNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/732.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/732.10"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}