{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 733.1-4","citation":"Marko Marulić, Repertorium 733.1-4","ref":"733.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/733.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/733.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/733.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Sapiens. Qui enim secundum carnem sunt, quę carnis sunt sapiunt; qui uero secundum spiritum, quę sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax etc. VIII. Non plus sapere quam oportet. Nolite esse prudentes apud uos metipsos XII. Volo uos sapientes esse in bono et simplices in malo XVI. : Contra sapientes mundi I. Sapientiam autem loquimur inter perfectos non huius sęculi, sed Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum huius sęculi cognouit II. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum III. : Vt possitis comprehendere, quę sit latitudo et longitudo, et sublimitas et profundum III. Induite uos armaturam Dei etc. VI. : Instructi in caritate et in omnes diuitias plenitudinis intellectus, in agnitione mysterii Dei Patris et Christi Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientię et cientię absconditi II. IACOBI: Siquis autem uestrum indiget sapientia, postulet a Deo I. Qui sapiens est, ostendat operationem suam in mansuetudine sapientię. Item contra sapientiam terrenam. Item de sapientia, quę de sursum est III. Superbia. : Contentio inter Iudeos et Romanos pręferentes se alteri alteris I. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes XII. : Qui se existimat stare, uideat, ne cadat X. : Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit VI. : Herodes pro contione laudatus non dedit honorem Deo et ab angelo percussus expirauit XII. IACOBI: Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam IIII. : Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et uidua non sum, et luctum non uidebo. Ideo in una die uenient plagę eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Deus qui iudicabit illam XVIII. Secretum. : Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius XI. : Dei sapientiam in mysterio absconditam, ut supra. Quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Animalis autem homo non percipit ea quę sunt Spiritus Dei. Spiritalis autem iudicat omnia etc. II. II: Velamen in facie Moysi adhuc apud Iudeos III. : Mysterium, quod absconditum fuit a sęculis et generationibus, nunc autem manifestum est sanctis eius etc. I. : In calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit II.Vidi librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem, quem nemo poterat aperire etc. V. Vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cęlo. Nemo poterat introire in templum, donec consummarentur etc. XV.","prev":{"citation":"Repertorium 732.10","label":"IOANNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/732.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/732.10"},"next":{"citation":"Repertorium 733.5-13","label":"733.5 to 733.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/733.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/733.5"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}