{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 742","citation":"Marko Marulić, Repertorium 742","ref":"742","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/742","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/742","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/742.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"Sapiens. Pittheus sapiens habitus . Solon se multa quotidie discentem senescere aiebat . Fabius militem Marsum, cum infidum audisset, sua in illum liberalitate fidum fecit. Alterum e castris noctu discedentem amore mulierculę cuiusdam, ipsa in castris adducta, retinuit . Non omnia data sunt hominibus simul . Stultos prudentibus maiori emolumento esse quam e contra . Melancholici ingeniosi . Odi sapientem qui sibi sapiat nihil. Calistenes eloquens, sed parum sapiens . Stilpo philosophus nihil suum esse putauit pręter scientiam . Prudentiam quodammodo esse diuinationem . Superbus. Superbia Romuli ex rebus prospere gestis . Demetrius neminem pręter se et Antigonum patrem appellabat regem . Aspero natura discipulo Plato dicere solitus est, ut Gratiis sacra ferret . Secretum. Consi ara sub terra latens . In publico conuiuio Spartę ingredientibus natu maximus portas ostendens dicebat: Per hasce uerbum non egreditur . Themistocles, cum suorum persecutionem fugiens Ęgeas, Eolicum oppidum, peruenit et apud Nicogenem hospitem latens ab Olbio, filiorum Nicogenis pedagogo, numine afflato audiuit: Nocti uocem, nocti consilia, nocti omnia dato . Trium rerum se penituisse Cato dixit, primo quod mulieri quicquam archanum credidit . Marii latebra . Philippus amisit oculum, quo concumbentem Deum Olympiadi per ianuę rimam aspexerat . Philippides a Lisimaco rogatus, num aliquid suarum rerum expeteret, respondisse fertur: Solum, o rex, ne archanorum tuorum quicquam mihi credas . Silentium. Cato se tenere tam diu dixit, donec disceret non silenda. Et cum taciturnitatem suam improbari audisset, parum id se pensi habere dixit, dummodo uitam non improbarent . Somnus. Lacones pueri cubantes in thoris arundineis . Titus Latinuss somnium prodere negligens filium amittit et egrotat. Cum id senatui renunciasset, statim conualuit . Agarista per quietem leonem sibi parere uisa, genuit Periclem . Medicina per somnium indicata . Somnium ephori quo significatum est quttuor perituros, quinto superstite . Nihil certius esse dixit Scylla quam quod somnio fuerit significatum . Somno moderato et stratu uili usus Agesilaus . Alexander mollem lectum fastiditus . Somnium Calphurnię6 de Cęsaris nece . Somni parcus Brutus . Senex. Solon qua re fretus tyranni minas non timeret, cum rogaretur: Senectute, inquit . Cato in senem prauum, ne mala adderet senectuti, cum ipsa per se satis habeat mali . Considius: Senectus me intrepidum facit, ait . Solis defectio Pericle nauigante . Qui solis defectum prędixerat, a Dionysio argenti talento donatus est . Suspicionem, ut auerteret in se conceptam, Valerius Publicola domum propriam demolitus est . Cinna pro Cinna interemptus 58, . Sspultura. Hannibal Marcellum honorifice sepeliri iussit . Nicias uictorię opinionem et glorię negligere maluit quam suorum ciuium corpora inhumata relinquere . Bucephali equi sepulchrum . Cato fratrem magnifice sepeliuit . Solitudo. Scipio Africanus ueluti in portum se interdumin solitudinem recipiebat . Demosthenes duos et interdum tres menses continuo domi manens abrasa capitis parte, ut sibi exeundi pręriperet facultatem . Timon Athenieneis fugiens hominum congressus . Sacerdos. Pontifex a potentia potius quam a ponte dictus . Vestales. Ignis sacer. Salii quare . Similitudo anciliorum a Veturio Mamurio factorum, ita ut non dinoscerentur .","prev":{"citation":"Repertorium 741","label":"AVLVS GELIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/741","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/741"},"next":{"citation":"Repertorium 743","label":"LACTANTIVS FIRMIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/743","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/743"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}