{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 773.1-30","citation":"Marko Marulić, Repertorium 773.1-30","ref":"773.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Temperantia. Gedeon ex multis hostium spoliis sibi tantum inaures concedi petiit, ex quibus fecit ephoth . Iudei sub Assuero ex licentia conciderunt inimicos. Ad substantiam autem eorum non extenderunt manum . Paruo contentus . Mel inuenisti; comede quod sufficit tibi etc. . Modestia in prosperis est altera columna in latere templi . Suo contentus, aliena non appetens . Timor. Exploratores Moysi reuersi timore repleuerunt populum. Propterea non sunt ingressi terram . Saul uisis Philistinorum castris timuit. Consuluit phitonissam 3. Prophetante cecidit in terram prę dolore futuri mali et nolebat cibum capere . Ionathas et Achimaas fugientes ante seruos Absalon latuerunt in puteo . Syri fugerunt territi fragore a Domino excitato . Ioas latuit absconditus in domo Domini annis VII . Cecidit timor regis Nabuchodonosor super omnes gentes . Qui timet hominem, cito corruet . Semper pręsummit sęua perturbata conscientia . Paruicors . Cor timidum . Prę timore fugientes proiiciebant idola et in cauernis se abscondebant . Timor obsessorum in Hierusalem, qui mox confortantur a Domino . Ioannan et socii eius timuerunt, ubi non erat timor. Cum tuto esse possent in Iudea, fugerunt in Ęgyptum et ibi perierunt . Ędificium aquilonare significat algorem timoris . Timens Ionas fugit a facie Dei et a pisce deglutitur . A uerbis uiri peccatoris ne timueritis, quia etc. . Iudas ad pugnam proficiscens permisit, ut, siquis cum hoste congredi timeret, rediret domum . Hostes timor inuasit ex pręsentia Dei, et fugerunt . Terra non uendetur in perpetuum, quia mea est. Sub redemptionis conditione uendetur etc. . Terręmotus causę quattuor . Tedium. Oppida XX dedit Salomon Hiram, regi Tyri. Quę cum non placerent ei, uocauit terram Chabul, id est displicentiam . Testis. Ad unius testimonium nullus condemnabitur . In ore duorum aut trium testium peribit reus. Non stabit testis unus contra aliquem in quouis peccato. Falsus testis eiusdem criminis reus erit .","prev":{"citation":"Repertorium 772","label":"HIERONYMVS IN PARTE SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/772","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/772"},"next":{"citation":"Repertorium 773.31-58","label":"773.31 to 773.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.31"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}