{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 773.90-108","citation":"Marko Marulić, Repertorium 773.90-108","ref":"773.90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.90.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Ephraim factus est subcinericius panis qui non reseruatur: comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit. Factus est quasi columba seducta non habens cor . Nolite timere animalia regionis, quia germinauerunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum . Ressiduum erucę comedit locusta etc. . Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis . Vermis ascendit et percussa hedera exaruit . Totum in hamo subleuauit et traxit illud in sagena sua etc. et semper interficere gentes non cessat . O, o, o, fugite de terra aquilonis . Princeps tributorum Antiochi pacem simulans irruit super ciuitatem etc. . Iuda duce absente Iudei a gentibus cęduntur . Iudas transiturus de Galaditide in Iudam per mediam Ephron, uetantes transitum expugnat; transiensque super interfectos uenit in montem Syon, obtulit sacrificium . Iudas, cum impetum pręualidi exercitus ferre nequiret, detrectauit pugnam abiitque in Hierusalem . Alchimas assideis iurat pacem; receptus occidit eos. Nicanor quoque simulans pacem uoluit Iudam comprehendere, sed Iudas noluit et se credere. Post obitum Iude iniqui leuauerunt cornua, amicos Iude persecuti sunt, facta est tribulatio magna in Israel . Tubis sacris insonuerunt, et aduersarii conuersi sunt in fugam . Tempus. Principium mensium, anni constituit Dominus . Annus septimus annus remissionis Domini . Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora . Omnia tempus habent, et suis spaciis transeunt uniuersa sub cęlo. Cuncta Deus fecit bona in tempore suo . Quare priora tempora meliora quam nunc. Dies bona, dies mala . Transmigrabis per diem, egredieris uesperi .","prev":{"citation":"Repertorium 773.59-89","label":"773.59 to 773.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/773.59"},"next":{"citation":"Repertorium 774","label":"MATTHEVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/774","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/774"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}