{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 819.46-78","citation":"Marko Marulić, Repertorium 819.46-78","ref":"819.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.46.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Votum . Siquid uouisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio . Votum fallentes traditi Chaldeis . Vrbs. Chain occiso fratre primus ędificauit ciuitatem . Ciuitas . Mali ciues . Secundum iudicem populi sic et ministri eius. Et qualis rector est ciuitatis, tales et inhabitantes in ea . Veritas. Iosue et Chaleb uera referebant, et populus uolebat eos lapidibus obruere . Chaleph, quia uera nunciauerat, superuixit omn ibus qui in solitudine perierunt annis XLV, id est usque ad LXXXV ętatis suę annum uiribus integris . Vir Dei prophetat aduersa domui Hieroboam. Ille extendit manum in eum, et manus aruit . Michea uera prophetans in maxilla percutitur et in carcerem mittitur . Veritatis quanta uis est . Achior, dux Ammon, quia ueram protulit sententiam de filiis Israel, ab iniquo rege morti addicitur, sed diuinitus liberatur . Ne auferas de ore meo uerbum ueritatis. . Dominus custodit ueritatem in seculum 3. Custodi ueritatem . Sapientia et prudentia ueritatem meditatur . Veridicus. Misericordia et ueritas pręparant bona. Bis . Veritatem eme . Qui confidunt in Domino, intelligent ueritatem . Non contradicas uerbo ueritatis ullo modo . Anima uiri sancti enunciat aliquando uera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum . Preparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in ueritate etc. . Qui loqutur ueritatem . Flet Isaias ueritatem corruisse in plateis . Hieremias prophetans uera apprehenditur et ad mortem poscitur . Vriam prophetantem rex Ioachin interfecit . Sedechias misit Hieremiam in carcerem, quia prophetabat aduersa . Hieremię uera monenti dicunt superbi: Mendacium loqueris! Non misit te Domi nus . Amos uera prophetans persecutionem patitur . Loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo. Veritatem et pacem diligite . Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius . Vigilia. Memor fui nocte nominis tui. Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Psalmo eodem .","prev":{"citation":"Repertorium 819.25-45","label":"819.25 to 819.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.25"},"next":{"citation":"Repertorium 819.79-108","label":"819.79 to 819.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/819.79"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}