{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 827.31-46","citation":"Marko Marulić, Repertorium 827.31-46","ref":"827.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/827.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/827.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/827.31.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Arcendi a gubernatione reipublicę qui circa diuina sunt negligentes . Coetus ciuilis qualis esse debeat . Veritas. Discendi cupidum necesse est statim a pueritia ueritatem omnem summopere affectare . Veritas profecto tum diis tum hominibus dux omnium est bonorum . Validior quidem ueritas est quam falsum, cum ueritas esse sine falso possit, falsum absque ueritate consistere nequeat. Non enim falsum quicquam dicitur: nisi saltem uerum sit, illud esse falsum . Super ueritatem nihil . Pręstantior est uero ueritas . Veritas est naturę cuiusque pura integritas et integra puritas . Res uere cognoscere nequimus, nisi formemur ideis . Vigilia. Pater familias non totam noctem dormiat: dominus excitetur ante seruos, domina ante ancillas. Somnus enim multus nec corporibus nec animis nec rebus gerendis natura conducit . Olympiadorus Platonicus scribit Aristotelem uidisse hominem qui dormiret nunquam soloque aere radiis solis exposito uiueret . Visus quomodo efficitur. Cuius rei gratia oculi . Vsus. Habitum diuturna consuetudine roboratum momento labefactare non naturę corporalis est, sed excelsioris atque diuinę . Vindicta. Neque ulcisci decet neque malefacere cuiquam hominum . Vindicta diuinę iustitię in eos qui patrem aut matrem occiderint . Venatio ne sit nec piscium nec uolatilium, sed pedestrium dumtaxat .","prev":{"citation":"Repertorium 827.1-30","label":"827.1 to 827.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/827.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/827.1"},"next":{"citation":"Repertorium 828","label":"DIONYSIVS HALICARNASEVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/828","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/828"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}