{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 835.1-30","citation":"Marko Marulić, Repertorium 835.1-30","ref":"835.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/835.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/835.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/835.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Vaticinium. Futurorum prouidentiam ratione comprehendi posse pro uirtute uiri putauit Chilo . Epimenides Lacedemoniis prędixit captiuitatem, quam passuri erant ab Archadibus. Prędixit Cretensibus belli exitum. Pherecides nauem mergendam prędixit et Magnesiis contra Ephesios uictoriam . Anaxagoras prędixit lapidem a sole casurum. Idem de sereno mox erupturam pluuiam diuinauit . Socrati demonium prędicebat futura . Diuinos quoque esse sapientes, quod in se ipsis quasi habeant deum . Pytagoras diuinatione ea sola utebatur quę fit per auguria et uaticinia . Bos Apis Eudoxi pallium lingere uisus; celebrem eum fore nec officia longeuum ex eo ostento sacerdotes dixere . Democritus quędam futura prędixit et diuinis honoribus dignus iudicatus est . Lacte inspecto dixit capellę primi partus et nigrę est. Quod admiratus est Hippocrates. Puellam, Hippocratis comitem, primo die ita salutauit: Salue, uirgo, postridie uero: Salue, mulier. Fuerat enim nocte illa uitiata . Epicurus diuinationem omnem tollit . Vrbs. Munichia, Athenarum arx, urbis pernicies. Quod si scirent ciues, dentibus illam discerpissent . Ciuilitas in species quinque distribuitur,id est rempublicam popularem, aristocratiam, ligarchiam, regnum, tyrannidem . Antisthenes ciuitates tunc interire ait, cum bonos discernere nequeunt a malis . Diogenes Mindum profectus, cum uideret magnificas portas et urbem modicam: Viri, inquit, Mindi portas claudite, ne urbs uestra egrediatur . Eam rempublicam esse optimam quę sit mixta ex regno et populari dominatu optimatumque potentia . Aristocratia, id est optimorum dominatus . Viuendi genera tria: speculatio, actus, uoluptas . Officiorum genera . Officium quid sit . Ea officia facienda quę ratio suaserit . Qui dicunt finem esse inter uirtutes ac uitia indifferenter uiuere . Herillus finem scientiam dixit, id est uiuere et scire . Vita pręsens celebritati similis, ad quam alii certaturi, alii negociaturi, alii spectaturi conueniunt; ita in uita diuersa esse hominum studia . Veritas. Plato aiebat ueritatem auditu suauiorem omibus quę dicerentur . Xenocratis iniurati testimonio stabant Athenienses .","prev":{"citation":"Repertorium 834","label":"LACTANTIVS FIRMIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/834","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/834"},"next":{"citation":"Repertorium 835.31-58","label":"835.31 to 835.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/835.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/835.31"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}