{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 97.79-96","citation":"Marko Marulić, Repertorium 97.79-96","ref":"97.79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/97.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/97.79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/97.79.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Virtutem nulla uis potest subducere . Quid tibi opus est, ut sis bonus? Velle. Recte facti fecisse merces est . Animus recti ac boni amator. Virtus enim concordi animo decreta, peragit . Satis esse uirtutem ad uitam beatam . Secundum Stoicos quod bonum est bonos facit. Secundum Peripateticos sunt aliqua bona, quę non faciunt bonos. Bona omnia culpa carere decet . Inter bonum et commodum. Virtus non contingit animo nisi instituto et edocto . Externa bona corpori acquiri, corpus in honorem animi coli. In animo esse partes ministras etc. Quid est in uirtute pręcipuum . Sicui uirtus animusque in corpore pręsens, hic deos ęquat . In duas partes uirtus diuiditur: in contemplationem ueri et actionem . Summi boni finis proponendus . Vtrum uirtutes animalia sint . Sępe iustus esse debebit cum infamia . O si animum boni uiri liceret inspicere etc. Virtutem cerni posse, si acies animi liberetur impedimentis, similiter et maliciam . Quid sit bonum. Inter bonum et honestum . Nihil nobis bonum uideri, quo quis et male uti potest. Notitia boni et mali. Vitia uirtutibus confinia . Simplex cura recti est, multiplex praui . Nemo est casu bonus, discenda uirtus est. Bonum intelligibile esse, non sensibile. Hominis bonum non est in homine, nisi cum illoratio perfecti est . Bonum tuum est animus emundatus ac purus, emulator Dei, super humana se extollens, nihil extra se suum ponens, rationale animal. Quod ergo uitę bonum est? Perfecta ratio .","prev":{"citation":"Repertorium 97.57-78","label":"97.57 to 97.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/97.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/97.57"},"next":{"citation":"Repertorium 98.1-30","label":"98.1 to 98.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/98.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}