{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum Liber Unus 2.1","citation":"Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 2.1","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.1.md","author":{"name":"Martin Opitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz"},"work":{"title":"Epigrammatum Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus","urn":null},"verse":true,"words":380,"text":"TU post ampla quidem funesti munia belli,\nEt tam felici foedera pacta manu,\nPlausibus innumeris et victrice undique lauru,\nO patriae vindex optime dignus eras:\nAt te fata quibus nullo discrimine rerum\nMiscentur solitis omnia nostra malis,\nInstaurare iubent carae devota maritae\nFunera, et ad maestos spargere dona rogos:\nTriste satis fateor; sed te, qui cetera vincis,\nHaec quoque constanti pectore ferre decet.\nIlla, parum firmi procul hinc a sordibus aevi,\nIncolit aurati templa serena poli:\nHic vastum hoc miseros quod nos involvit inane\nDespiciens, inter praemia mille sedet,\nMortalesque, uno periturae laudis amore,\nRidet inexhausti ferre laboris onus,\nEt curas inter iactari, et inertia vota,\nCeu ruit incerto navis onusta salo.\nInterdum cum facta tuae sublimia dextrae\nCogitat, et sumptae nobile pacis opus,\nGaudet, et ob partam, Princeps auguste, quietem\nGratari populis incipit ipsa tuis.\nHis expleta bonis, animisque admota piorum,\nua cithare, et cantus, laetaque cuncta vigent,\nExtollit rerum non ficta laude parentem,\nVitaeque ipsius pectora fonte rigat.\nTu gemitus ducens, heros invicte, profundos,\nSaucia crudeli vulnere corda geris.\nIpsa tibi comitem se ripa binominis Istri\nIungit, et insolitis ad mare vergit aquis.\nHi flores, herbaeque, licet pulcherrimus annus\nNunc eat, et zephyris feta calescat humus,\nHaec prata, hi colles, quae tacti frigore languent,\nEt quiddam luctus quaelibet arbor habet.\nCarmina Pastores miseri feralia texunt,\nIngeminant tristes roscida rura modos.\nMe quoque, quem patria numen caeleste relicta\nHas voluit terras, hos habitare lares,\nMe quoque non accepta iuvat, sub limine primo\nIngressus, maestae fila movere lyrae.\nSalve feta parens laetarum Dacia frugum;\nFeta quidem, at domina iam viduata tua.\nScilicet hic rerum stat terminus; omnibus aequo\nTardius aut citius mors venit atra pede.\nUrbibus haec validis lex fixa est, ipsaque regna,\nCeu senio quondam victa situque, ruunt.\nNe quis nos, mortale genus, moribundaque membra,\nVivere non rupto posse tenore putet.\nHic animus noster, divinae nobilis aurae\nSurculus, interitu nos rapiente, manet,\nIllaesoque vagas cursu spatiatur in auras,\nEt petit agnati splendida tecta poli.\nHuc tua, magne Pater Patriae, translata marita est,\nLibera curarum quas miser orbis habet.\nSi numeras annos, poterat superesse, nec illam,\nUt solet, aetatis segna gravabat onus.\nSed si divitias mihi, si perpendis honores,\net quicquid nobis hic\nqueat esse boni,\nVenerat ad culmen, Princeps faustissime, tecum,\nQuo Deus, et virtus te tua celsa tulit.","prev":{"citation":"Epigrammatum Liber Unus 1","label":"MART. OPITII Silvarum Liber Primus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/1"},"next":{"citation":"Epigrammatum Liber Unus 2.2.1-45","label":"MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD EUNDEM., lines 2.2.1-2.2.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.2.1"},"credit":{"text":"Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml","quality":"ocr"}}