{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum Liber Unus 2.2.46-81","citation":"Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 2.2.46-81","ref":"2.2.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.2.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.2.46.md","author":{"name":"Martin Opitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz"},"work":{"title":"Epigrammatum Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus","urn":null},"verse":true,"words":219,"text":"Currus inoffenso terat axe molesta viarum,\nEt sciat in dubia\ncautius ire nive.\nDonec speratis heros tamen optimus oris\nInveniat durae litora grata viae.\nHic, quodcumque salus patriae et res publica poscit,\nSuccessu solitae dexteritatis agat;\nNe forte insidias (istis nunc utimur armis)\nSecuris rerum quis paret, atque dolos.\nEt quia, parte sui pridem spoliatus amica,\nIn viduo huc solus dormiit usque toro,\nInveniat superorum auxiliis praesentibus, illam\nQua veniente omnis cura dolorque ruat.\nSic felix animi, firmi sic plenus amoris,\nAd Dacos redeat laetus ovansque suos.\nTunc sanè ingenti fervebunt omnia plausu,\nEt via tecta olidis floribus omnis erit.\nMe quoque, si modo fata volunt, quae iure sequemur,\nNon alius quisquam carmine maior erit.\nInterea Princeps quoque fortunatus, in illis\nQuamvis incipiat nunc habitare locis,\nNonnumquam tamen et nostrum deflectat ad Albam\nVultum hunc, quo rerum pondera magna regit,\nEt nos respiciat, quos, illo deinde remoto,\nMultum aliàs metuo sors inimica premet.\nSic Studiis, quibus iam quasi fundamenta locavit,\nIllius dempto fine virescit honos,\nSic quoque qui magni nunc Caesaris aemulus armis,\nArtibus ingenuis aemulus eius erit.\nQuem totos scripsisse libros de rebus opertis,\nNec non et vatem fama fuisse refert.\nSed quid opus verbis? minimè monitoris egere\nCenseo, sponte sua\nqui satis ista facit,\nQui vester, Musae, pater est, curamque suorum,\nUnica dum vitae suppetet aura, geret.","prev":{"citation":"Epigrammatum Liber Unus 2.2.1-45","label":"MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD EUNDEM., lines 2.2.1-2.2.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.2.1"},"next":{"citation":"Epigrammatum Liber Unus 2.3","label":"MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD ADAMUM COMITEM SCHWARTZENBERGICUM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.3"},"credit":{"text":"Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml","quality":"ocr"}}