{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum Liber Unus 2.6","citation":"Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 2.6","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.6.md","author":{"name":"Martin Opitz","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz"},"work":{"title":"Epigrammatum Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus","urn":null},"verse":true,"words":308,"text":"QUisquis ob immeriti Germanos crimina belli\nAssiduis dignos fletibus esse putat,\nMe demat numero, quem magnae opprobria gentis,\nEt clades reliquis quae nocuere iuvant.\nVidimus albicolas vastari caede Bohemos,\nEt Moravi nimium tristia fata soli:\nAscita in tantas quoque nostra Silesia partes,\nAnte suas vidit barbara signa fores.\nHuc etiam ventum est, ut te, praenobile tantum\nFerre merum solitus Rhenus, Ibere, ferat.\nUtque illas taceam, quas aut cunctatio nobis\nIntulit, aut alias abdita causa notas,\nIlla diu Phoebi longe acceptissima sedes,\nQuae de murtorum culmine nomen habet,\nTerrita fortunae praesentis imagine, iussit\nCarpere diversas numina docta vias.\nCara Palatini, cras forte Hispanica tellus,\nMaesto dicebat murmure turba, vale.\nNos quoque Gruterum, sed non reliquimus ultro,\nEt Lingelshemii limina grata lares.\nHuc igitur veni, superis sic iussus ab ipsis,\nEt qui vela mihi rexit, amore tui.\nA teneris istaec optavimus ora tueri,\nOra tuis, Xenophon, anteferenda favis.\nNunc me damna beant, et quod sors ante benigna\nCedere tot votis noluit, atra dedit.\nAspice nos oculis, doctorum sidus, amicis;\nNon equidem Brenni te quibus ante nepos:\nSufficit elatam supra mortalia dextram\nHac tibi devota tangere posse manu.\nHoc pretio terrae pereat mihi cura paternae,\nEt bona sic fiat, quae mala causa fuit.\nAddimus et versus, sed magna parte iacentes:\nHoc, ubi sunt nati, ventus et unda facit.\nLibera iactatis mens non est; languet ut ipsi:\nAonides solidae rura quietis amant.\nAt meliora canam, vestro subvectus amore,\nQuem per tam dubium quaerere iuvit iter.\nInterea mea me repetit fortuna, nec alto\nHic quoque subducta est nostra carina freto.\nErrandum, et forsan nec Cimbria vasta, nec illa\nQuae terris olim nunc mihi finis erit.\nQuo me cumque tamen fata (o fata aspera!) ducent,\nReflectam ad vultum lumina nostra tuum.\nTu gratum fesso litus, tu rursus eunti\nIn mare Ledaei sideris instar eris.\nPerscriptum in Rheno flumine, m. viiibr. An.M.DC.XX.","prev":{"citation":"Epigrammatum Liber Unus 2.5","label":"MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD IANUM GRUTERUM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.5"},"next":{"citation":"Epigrammatum Liber Unus 2.7","label":"MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD AVGVSTVM BVCHNERVM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.7"},"credit":{"text":"Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml","quality":"ocr"}}