{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dipsutatio physica de nive 3","citation":"Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/3.md","author":{"name":"Martin Schoock","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock"},"work":{"title":"Dipsutatio physica de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Cum nuper glaciem consideraverimus, non possumus non quoque dissertationem de nive subjicere. More autem solito à voce incipiemus: THESIS I. On descendit autem nix à verbo nato, ut voluit Marcus Cicero, sed à Graeco νίφω, unde & νιψετὸς; utrumque autem originem suam refert ad τὸ νίπτω: ἡ κιὼν à Graecis vocatur, quod derivatur à χέω, fundo, liquefacio; facili enim negotio liquefacta nix diffundi solet. II. Pertinet autem nix, hoc tempore consideranda, ad classem meteororum, & quidem ea meteora, quae communiter aquea vocantur: quorum materia quamquam ordinario statuitur esse vapor, non tamen putandum solum vaporem esse nivis remotiorem materiam, cum eo enim copulanda exhalatio: quod liquet ex nivis in aquam solutae levitate, impuritate, & utilitate ad agros foecundiores faciendos. III. Paucis autem verbis à Philosopho Libr. 1. Meteor. capit. 11. describitur, quando dicit: ὅταν γὰρ παγῆ τὸ νέφος, χῶν ἐστι. Cum congelatur nubes, nix est. Quod voluisse quoque videtur Sene ca, quando Libr. 4. Nat. Hist. cap. 3. ait: Nix est pendens quaedam congelatio. Et author libelli de Mundo, quem certum est non esse Aristotelem: Nix, inquit, est nubium condensatarum confractio, & in aquae transmutationem propensa, quae conquassatione sua in spumam versa candescit. Quae definitivae descriptiones, quo clariores sint, operae pretium erit, circa nivem quatuor caustarum genera considerare, ac dein subjicere ejusdem adjuncta, effectus, usus, signa ac comparata. IV. Vt auIV.","prev":{"citation":"Dipsutatio physica de nive 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/2"},"next":{"citation":"Dipsutatio physica de nive 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/4"},"credit":{"text":"Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive","quality":"ocr"}}