{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dipsutatio physica de nive 6","citation":"Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/6.md","author":{"name":"Martin Schoock","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock"},"work":{"title":"Dipsutatio physica de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Continuitatis autem illius caussa est, materiae tum siccitas, tum ipsius humidi, diffluere alias apti, per frigoris vim congelatio. XIV. Levis amplius nix est, non quidem simpliciter, sed secundum quid. Est enim instar spumae, ut ante ex Philosopho annotatum fuit. Simpliciter si levis foret, instar vaporis sursum, non vero deorsum, moveri deberet. XV. Mollis quoque nix est: Calidum enim aëreum nubi nivosae inclusum non totum simul expellitur à frigore per aërem disperso, sed ut frigidum successive nubis partes ingreditur, ita successive calidum quoque excedit, prohibetque nubis partes dum convertuntur in nivem, omnino rigescere, sed remanere molles, quippe omni calido non destitutas. XVI. Frigidam quoque nivem esse nullum dubium. Vt enim partem materiae constituit humidus vapor, quem unam cum exhalatione frigus constringit, ita non potest non frigida, non quidem in gradu summo, sed gradu remisso, esse. Quo minus enim frigus eam totam possideat, exhalatio, de qua jam locuti aliquoties fuimus, obstat. XVII. Quod ad motum nivis ex media aëris regione in subjectam terram descendentis, is judicio ipsorum sensuum partim circularis, partim rectus est. Et rectus quidem est, quatenus nix existit suo modo gravis, quae gravitas cum non sufficiat, accedatque levitati secundum quid figura conveniens, circulariter variis vicibus gyratur, antequam ad terram perveniat: nequit enim sic medium aëra dividere, quin variis modis resistat. XVIII. Motum nivis ejus figura excipit, quae quanquam varia, tamen ut plurimum lata & sexangularis est; quinquangularis, aut triangularis pene nunquam. Cujus rei ratio non videtur aliunde, quam à materia petenda esse. Cum enim in omni congelatione, experientia hoc docente, partes dum conspirent, figuraque sexangula quam proxime ad centrum vergat; haut mirandum si nix sexangularis potius, quam quinquangularis, aut triangularis appareat. XIX. Vt plurimum autem instar flocci, aut lanae carminatae nix descendit, notante ipso Sp. Sancto Psal. 147. vers. 16.","prev":{"citation":"Dipsutatio physica de nive 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/5"},"next":{"citation":"Dipsutatio physica de nive 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/7"},"credit":{"text":"Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive","quality":"ocr"}}