{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dipsutatio physica de nive 7","citation":"Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/7.md","author":{"name":"Martin Schoock","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock"},"work":{"title":"Dipsutatio physica de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"ubi nix cum lana confertur: quod non sine ratione viscositati nivis imputatur, partibus à frigore, aut saepe etiam vento frigido nubi congelatae excussis nexu valido sibi invicem cohaerentibus. Vt enim pluvia inter cadendum sese in guttas frangit, sic nix in hos floccos. XX. Flocci autem illi modo leviores & rariores, modo vero graviores ac densiores sunt, pro diversa frigoris externi ratione. Hoc enim quo est intensius, eo flocci leviores & rariores erunt: quorum gravitati ac densitati, non poterit non incrementum accedere per frigus remissius. XXI. Differentia circa floccos jam notata accidere quoque potest variorum ventorum ratione. Flante enim Borea, aut alio quo vento ad ortum vergente, minutiores solent esse flocci; majores vero spirante Favonio, Austro, aut quocunque alio vento humidiori ac calidiori. XXII. Tempus, quo nix generatur, ordinario hyems est. Quamvis enim aliis quoque anni tempestatibus sese prodere soleat, & cadere possit, non tamen perdurat, calore moderato quoque, infimae regionis aëris eam, aut dissolvente in guttas pluvias, aut pro lapsam è vestigio consumente. XXIII. Hyems autem generationi nivis idonea est, non tantum quia frigida, (hoc enim accidit quoque à caussis variis aliis anni tempestatibus) sed maxime, quoniam tum temporis frigus per omnes nubis d by Goc nubis partes aequaliter spargitur: quod prae caeteris ad nivis generationem requiri ostendimus. XXIV. Locus, in quo nix generatur, ordinario media aëris regio est: Inde altissimorum montium juga, ad eam aëris stationem pertingentia, copiosis nivibus ut plurimum rigent & aspera sunt, XXV.","prev":{"citation":"Dipsutatio physica de nive 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/6"},"next":{"citation":"Dipsutatio physica de nive 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/8"},"credit":{"text":"Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive","quality":"ocr"}}