{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.1-2","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.1-2","ref":"1.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.1.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Hanc voculam coniungit cum voce Pater, Christus sua in precatione, Marc. 14. et Paulus dicit Rom. 8, et Gal. 4, Spiritum gementem in pectore nostro, clamare Abba pater. Venit autem haec vox Syriaca ab Hebraeo, Ab pater. Quod vero reduplicatur Syriace et Graece, Augustinus dicit ideo fieri, ut Scriptura testetur, Deum pertinere ad Syros et Graecos. Hieronymus Tom. 9, interpretationis gratia Graecam esse adiectam dicit. Alii putant in geminationem hanc Emphaseos gratia adiici, ut bis et perpetuo patrem suum Deum pii ingeminent ac vocent. Quod sane tum natura invocationis Deum solicitantis, tum ardor gemitus solet facere, ut scilicet idem saepius ingeminet. Sed obstat articulus ὁ , qui indicat, pater poni nominative. Ad quod respondent aliqui, fieri interdum in sacris, ut rectus pro vocativo ponatur. Math. 1. Ioseph filius, ὑιός David, ne timeas accipere Mariam. de quo hebraismo in nominibus, et in voce PATER. Erasmus probat sententiam de ingeminatione ab Emphasi, Rom. 8. Contrâ Gal. 4 improbat. Verum de natura reduplicationum dicetur in Regulis universalibus. Illud vero notabile et memorabile est, quod scribit Erasmus hisce verbis: Abbas vocatur summus monasterii gubernator, quia scilicet aetate, eruditione, pietate, benevolentia, beneficiis et instructione patrem caeteris exprimat, aut certe exprimere deberet. ABBREVIARE gignit quosdam Idiotismos, quos necesse est explicari. Anima abbreviata alicuius dicitur, pro pertaesa, aut vehementer contristata. Sic dicitur esse abbreviata anima Dei ob calamitates Israelitarum, Iud. 10: Et servierunt Domino, cuius anima est abbreviata in labore Israel. Item, populi Israelitici anima est abbreviata ob laborem et longitudinem itineris: Num. 2, Et abbreviata est anima populi in via: pro, coepit eos taedere perpetuae peregrinationis, aut coeperunt dolere et animum despondere ob illas perpetuas profectiones. Sic quoque Iob 21 habetur: Quare non abbreviabitur spiritus meus? pro, quare non desponderem animum? Manum abbreviari alicuius, pro, imminui potentiam. Num. 11 Num abbreviata est manus Domini Isaiae 50, Nunquid abbreviando se abbreviavit manus Dei, ut non redimat? An non est potentia in me ad eruendum? Sic et Isaiae 59 habetur: Non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit. Eadem phrasis et de humana potentia dicitur 2. Reg. 19, Num habitatores earum abbreviati manu? pro, imbelles et imbecilli. Dicitur et Spiritus Domini abbreviatus, in hoc sensu, Mich. 2, Nunquid abbreviatus est spiritus Domini? Exponunt aliqui, de spiritu Dei in prophetis. quasi dicat, An minor et contemptior spiritus prophetiae? Dies abbreviati, Marc. 13, Nisi Dominus abbreviasset dies illos. id est, pauciores effecisset, decurtasset illud tam triste et periculosum tempus. Non nimis necessaria annotatio Chrysostomi est super Matth. 24, Abbreviatos dies, et longitudinem dierum, de imminuto aut aucto numero dierum, non de quantitate singularum dierum intelligendum esse. Hoc enim sponte cuivis occurrit. Vulgata versio utitur hac voce Abbreviationis, Isa. 10, et Rom. 9. Sed neutro loco est in ipsis fontibus.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.2.55-63","label":"1.2.55 to 1.2.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.2.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.2.55"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.3-6","label":"1.3.3 to 1.3.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.3"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}