{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.3-2-12","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.3-2-12","ref":"1.3.3-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.3-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.3-2.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"ANIMANS et ANIMAL ita distingui solent, quod Animans etiam plantas, Animal vero tantum sensum habentia significet. ANNON, Adverbium interrogandi, crebro in Sacris literis ea quaerit, quae vel maxime vult affirmare. ut Genes. 13. Annon est universa terra coram te? Annon praecepi tibi? Iosuae 1. Annon misi te? Iud. 6. Annon unxit te Dominus super haereditatem tuam? pro, Certe fecit, ita prorsus sese res habet. ANNUNCIO Hebraice notat idem quod indico, prima et maxime propria significatione. Sed tamen crebro ad emphasin annunciationis, celebrationis et praedicationis pervenit. ut Proverb. 12. Verax annunciat iustitiam: id est, dicit, loquitur, sive simplici indicatione, sive cum quadam praedicatione. Sic et Psal. 111, Fortitudinem operum suorum annunciavit populo suo, dando eis haereditatem gentium: pro, parefecit, ostendit potentem suam virtutem, cum Israelitas in terram promissionis induxit. Sic Psal. 142, Angustiam meam coram Domino annuncio: pro, ipsi expono. Isaiae 3, Peccatum suum sicut Sodoma annunciant: id est, ultro indicant, non occultant. Ieremiae 10, et saepe alibi, accipitur pro illa celebri praedicatione, laudatione et gratiarumactione. Sic Annunciatrix accipitur Psal. 68. ANNUS, notae significationis vox, habet quaedam explicatione indigentia. Crebro autem quasi redundat, cum ad singulos minores et maiores numeros coniunctos repetitur, ut Gen. [5.1,] Centum anni, et triginta anni. Ponitur saepe simpliciter pro longo tempore. ut Psal. 90, Mille anni in conspectu tuo sunt sicut hesterna dies cum transierit: id est, longissimum tempus est perinde Deo ut brevissimum: nihilominus quod statuit aut promisit, certo fit, etiam si differat aliquandiu. ut in voce DIES dicam. In fine temporum, annorum, Danielis undecimo: id est, post aliquot annos. Filius anni erat Saul in regnare ipsum, 1. Sam 13, aliqui exponunt, quod iam uno anno regnaverat. Aliqui addunt, quod erat sicut unius anni: id est, simplex, rusticus, et semipuerilis, nullam regiam superbiam aut maiestatem praeseferens.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.1-3-2","label":"1.3.1 to 1.3.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.1-3"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.13-32","label":"1.3.13 to 1.3.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.13"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}