{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.32-47","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.32-47","ref":"1.3.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.32.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Non enim est antea acriter ita perpetuo oppugnata, sicut aliae. Addit vero non sine causa Christus, quod in loco sancto stabit: id est, in ipso vero Dei populo, religione, ac hominum conscientiis. Quomodo stet, et semet pro Deo ostentet iste homo peccati, in templo Dei, satis explicat Paulus 2. Thess. 2. Adiicit vero Christus praeterea gravem admonitionem, inquiens: Qui legit, intelligat. ut ostendat, grande mysterium hic contineri. Nimium ergo frigidi, ne dicam inepti sunt, qui intelligunt abominationem desolationis a Christo et Daniele praedictam, esse exercitum Romanum. Fuerant et ante ibi exercitus Syriaci, ex fece hominum sceleratissimorum et impientissimorum conglobati, qui ceperant, et diu tempore Machabaeorum tenuerant Hierosolymam: nec tamen eos Daniel hisce verbis significari voluit. Nec obscure etiam Apocalypsis ad Antichristum hoc dictum trahit, cum pingit meretricem Babylonicam, tam splendide vestitam, ac superbe equitantem, gestantemque aureum poculum plenum abominationum, de quo propinet regibus ac magnatibus orbis terrarum: eamque matrem omnium abominationum vocat. Hoc igitur horrendum monstrum Caci Romani, cum toto suo famulitio, omnibus flagitiis, ac spiritualibus et corporalibus latrociniis, est abominatio desolationis, a Daniele et Christo praedicta. Memorabilis est et illa Christi sententia de Pharisaeis iustitiariis, Lucae 16: Vos estis qui vosmetipsos iustificatis coram hominibus, sed Deus novit corda vestra. Quod enim est eximium inter homines, coram Deo est abominatio. Unde apparet, quantopere Deus sanctulos istos operarios et iustitiarios oderit. Isaiae 14, abominatio ponitur pro abominabili idolo latria. Quem ad modum autem Scriptura vocat abominationem, posito abstracto pro concreto, ipsa idola, eorumque cultus et cultores: ita et omnia alia tetra peccata. Oriuntur autem hîc variae loquutiones, quarum aliquas explicabimus. Abominationem facere, id est, tetros cultus: Deut. 12, Omnem abominationem Domini, quam odit, fecerunt diis suis: pro, omne id quod maxime detestatur Dominus.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.11-31","label":"1.3.11 to 1.3.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.11"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.48-76","label":"1.3.48 to 1.3.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.48"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}