{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.62-64","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.62-64","ref":"1.3.62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.62.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"Quo denique et illud recte adduci posset, quod prius oblitus sum dicere, quod ipsemet Propheta testatur illud miraculum conceptionis et partus, futuris aliquando post longum intervallum temporib. a Deo dandum esse: quia praedicit praecessuram antea esse captivitatem Assyriacam et etiam Babylonicam, ut eam praedictionem ad tempora Meschiae referri sit necesse. ALPHA et ω , in Apocalyp. Christus dicitur, quia sit principium et finis omnium rerum, sicut α et ω literarum alphabeti: id est, verus Deus, autor omnium, a quo omnia bona proficiscantur, et in cuius laudem fiant. Sic Paulus Rom. 11 dicit: A quo, per quem, et in quem omnia. ipse enim et author et conservator est omnium bonorum, et omnia in eius gloriam spectare ac desinere debent. ALTUM, proprie id est, quod a terra sublatum, sursum tendit. Inde igitur per metaphoram alias Alta vocantur val de difficilia, quod praealta et ardua sunt quasi inaccessa. Hinc Ecclesiasticus: Altiora te ne quaesieris. Psalm. 10, Altitudo sunt iudicia tua a conspectu eius: id est, superant eius captum. Alias valde praestantia ac gloriosa, quod sint supra communem sortem rerum, supraque humilis vulgi conditionem. Sic Dominus dicitur in altis habitare. Psal. 138. et vocatur Altissimus, Gen. 14. Num. 24 Psalm. 9. et passim in Scriptura. Ier. 17, Solium gloriae et altitudo a principio: pro, solium Dei glorio sum fuit ab aeterno. Sic altitudo Domini Isaiae 10. Item Christus dicitur adscendisse in altum, Psalmo 68. Ephes. 4. et Exaltatus esse, Ephes. 1, Phil. 2: quod summam beatitudinem, dignitatem, potentiam ac maiestatem significat. Sic 2. Reg. 9. domus dicitur futura altissima, id est laudatissima, gloriosissima. Et Psalm. 7, Propter eam nunc in altum revertere: id est, conscende tuum gloriosum tribunal, ut iudices: vel etiam, vindica defendendo pios, tuam nunc contemptam et despectam gloriam. Altum quoque aliquando significat superbum, quod superbia grande quid et nimium tumidum cogitat, somniat, et affectat. Dicitur haec animi elatio, aut perversa cogitatio Altum, ob imitationem et affectationem prioris illius realis altitudinis aut praestantiae, quia est veluti quaedam simia illius. Tale est illud Rom. 11, Noli altum sapere: id est, grandia cogitare, affectare, et de temetipso somniare. Sic Psal. 138 dicitur Dominus alta a longe prospicere: id est, eximios ac praepotentes, vel potius talia de semet somniantes, qui non tam re quam sua opinione alti sunt, negligere. Hinc phrases. In altum cornu extollere, Psal. 75. In altitudine incedere, Mich 2. Spiritus altus, id est superbus, aut etiam iracundus. Eccl. 7. Praestantior est longus spiritu, quam altus spiritu: id est, homo moderatus et clemens, quam magnanimus, superbus et iracundus. Oculorum altitudo, Isaiae 10. Vigilabo super gloriam altitudinis oculorum eius: id est, puniam eum propter fastum et superbiam. Altitudo naris, Psalm. 11. Impius prae altitudine naris suae non requiret. Item Eccl. 3 Altiora te ne quaesieris. Altitudines agri, Iud. 5. pro eminentioribus collibus. Vide quaedam huc facientia in verbo EXALTARE.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.54-61","label":"1.3.54 to 1.3.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.54"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.65-93","label":"1.3.65 to 1.3.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.65"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}