{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.80-94","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.80-94","ref":"1.3.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.80.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Aliquando etiam sola vox APERTIO habetur, ut Exodi 13. Significat igitur non raro Apertio vulvae, primogenitum. Liberationem aliquando Apertio significat: quia captivi carceribus includuntur, quibus in liberatione necesse est carcerem et cathenas aperiri aut resolvi. Isaiae. 61. Talis est loquutio Christi: Quodcunque ligaveritis aut solveritis in terra, etc. facta allusione ad gubernationem captivorum. Aperire Scripturas, Luc. 24, est earum intellectum explicare, aut etiam vim spiritus dare ad intelligendas eas. Sicut contrâ liber clausus, in Isaia et Apocalypsi, cuius sensum assequi nequimus. Ioannis 1, posthac videbitis caelos apertos: et Act. 7, Stephanus vidit caelos apertos: non intelligendum est de universalis caeli aliqua scissura: sed de oculorum spiritualium divinitus donato lumine, ut ad illa tanta mysteria penetrare potuerint. Tribuitur ergo alteri correlativo, quod proprie alterius est, nempe caelo quod intellectus hominis proprie divinitus donatur, tametsi et corporeis oculis talis aliqua species obiecta sit. Dicitur et Aperire mentem, ut Scripturas intelligas. Luc. 24. Aperire et claudere, ita ut nemo contrarium facere possit, significat plenam ac liberam potestatem administrandae functionis, ita ut nemo contra resistere, autid mutare queat, Isaiae 22, Ponam clavem domus David super humerum eius, et claudet, et nemo aperiet: aperiet, et nemo claudet. Locutio est sumpta ab oeconomi functione, qui plenam liberamque potestatem habet. APPARERE coram Deo, pro venire in templum, et adorare coram arca, ubi Deus promiserat se habitaturum, et exauditurum. Psalm. 42, Quando veniam et apparebo coram Deo? id est, eum in templo restitutus in regnum adorabo? APPONERE Cor super aliquid, est, id curare, amare, aut etiam in id confidere. Dicitur et Apponere aliquid supra cor. Vide COR. Apponere dies, Proverbiorum 10. aut Longitudinem dierum, Proverb. 3. id est, prolongare tempus vitae. Apponi ad populos suos, est mori ac sepeliri in sepulchro maiorum suorum, Gen. 35. 49.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.58-79","label":"1.3.58 to 1.3.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.58"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.95-97","label":"1.3.95 to 1.3.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.95"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}