{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.98-99","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.98-99","ref":"1.3.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.98.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"APUD aliquem aliquid esse significat alias, in eius potestate esse: alias, eius iudicio. ut, Copiosa apud te est redemptio, Psal. 130. pro, Dominus prompte, plene, ac omni tempore liberat. Sic, Apud te est propitiatio, ut timearis. Peregrinus sum, et incola apud te, ut omnes patres mei: Psalm. 39. Vel coram te, ut legitur 1. Paral. 29. pro, te teste, tuo iudicio seu potius te ita volente ac operante. Non est apud Deum, ut auxilietur inter magnum, et eum cui non est fortitudo. 2. Paral. 14. subintellige, discrimen. Perinde facile est Domino, utrique opem ferre. Deus perfectus est scientiis apud te, Iob. 14. id est, tuo iudicio. AQUAM, pro elemento humido ac frigido accipi notum est. Natare fecit aquas super faciem eorum, Deut, 13. pro, submersit eos. Aqua refrigerii, Psal. 23. pro refrigerantibus aquis. Dicuntur autem duplices Aquae esset aliae in caelo, aliae in terra, ut Genes. 1. habetur. Illas in caelo, quidam volunt idem esse quod nubes ex vaporibus terrae constantes, quae in pluviam resolvuntur. Figurate porro plures habet vox haec significationes: accipitur enim tum in bonam, tum in malam partem. Comparatur ipse etiam Christus cum aquis in deserto, aut locis aridis et aestu ardentibus, Isaiae 32. Eritque vir ut rivi aquarum in deserto: id est, tam gratus et salutaris. Aquae viventis fons ipsemet Deus vocatur Ieremiae 2. et 7. de quo infra in voce VIVUS. Aqua significat etiam beneficia Christi: id est, veram doctrinam, Spiritum sanctum, et iustificationem. Isai. 55, Omnes sitientes venite ad aquas. Zach. 14, In diebus illis exibunt de Ierusalem aquae vivae: id est, doctrina caelestis. Ioan. 4 et 7. pollicetur Dominus Aquam vivam, omnia sua beneficia intelligens: licet id Evangelista cap. 7. potissimum de dono Spiritus sancti interpretetur. Ex hac metaphora dicit Dominus in Ioele, se effusurum de Spiritu suo super omnem carnem: donum spiritus, pluviae aquisque comparans. Ezech. 36 est plenior metaphora aut similitudo, cum inquit: Effundam super vos aquas mundas, et mundabimini. Deinde ponuntur Aquae pro adversitatibus et calamitatibus, magnisque periculis: ut Psal. 18, Et assumpsit me ex aquis multis. et Psalm. 69, Servame Domine, quoniam aquae venerunt usque ad animam meam: Veni in profundo aquarum, et fluctus operuit me. Sic et Isa. 28. quae metaphora saepius in eo et Psalmis repetitur. Psal. 23, In diluvio aquarum multarum. Psal. 66, Transivimus per ignem et aquam. Isa. 43 omnino in multo usu est, in sententiis praeclaris.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.95-97","label":"1.3.95 to 1.3.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.95"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.100-130","label":"1.3.100 to 1.3.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.100"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}