{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.232-249","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.232-249","ref":"1.8.232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.232.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Filios seculi Christus vocat eos, qui de numero corruptorum et incredulorum sunt: quia huius seculi mores, vitam, omnesque malas artes et studium, neglecto Deo imitantur. Filios vero lucis, pios, qui caelesti luce Spiritus ac Verbi sunt illuminati, eamque sequuntur. Forte etiam ipsum Deum vocat lvalucem, ut Iohannis 12. Credite in lucem, ut filii lucis fiatis. quia est vera lux hominum: et qui in eum credit, fit etiam filius lucis et Dei. Filius mortis, 1 Samuelis 20 qui morti debetur, ab eaque possidetur. Sicut Saul pronunciat Davidem esse destinatum morti, esse mancipium aut servum poenae, ut Latini loquuntur. Sic et filius perditiovis, 2 Thessal. 2. de Antichristo, non solum quia ipse est damnatus, sed quia est et aliis causa exitii. Sic et Iudas dicitur filius perditionis, a magnitudine patrati sceleris, Iohan. 17. Psalmo 108. Item, filius gehennae, filius irae, Ephes. 2. Filius subductionis, est, qui sese subducit a confessione Evangelii, Heb. 10. Filius peccati, 2. Thessal. 2, vocatur Antichristus, propterea quod totus possidetur ac regitur a regno peccati, eiusque est mancipium, non solum ita ut ipse in se patret quae peccatum vult, sed etiam potentiam, regnum, ac tyrannidem peccati largissime propaget et ampliet. Filii contumaciae, aut inobedientiae, id est, filii contumaces, inobedientes, qui Deo credere ac obedire nolunt, quasi qui toti regantur et possideantur ab incredulitate ac impietate. Videtur omnino idem valere, quod viri aut filii Belial. 1. Samuelis 2. quod significat, sine utilitate, inutiles, perditi. vel potius sine iugo: id est, qui nullo iure, iustitia aut ratione regi vult, aut cuique legi subiici ac obedire sustinet. Filii iniquitatis, Psalmo 89 pro iniquis. Filii regni, qui (teste Christo) tributum dare non debent, sunt non tantum liberi regum, seu ad quos quoquo modo regnum pertinet, ut ad Christum regnum Iudaicum: sed etiam ministri regum.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.209-231","label":"1.8.209 to 1.8.231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.209"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.250-271","label":"1.8.250 to 1.8.271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.250"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}