{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.9","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.9","ref":"2.2.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.9.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"Idola, simulachra: Graecum est. Beelphegor, quod interpretatur simulachrum ignominiae: idolum est Moab. Hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur vetustas, idolum est Babylonium. Fuit vero hic idem Belus, pater Nini regis Assyriorum. Adramalech, idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat factura superflua, idolum Sidoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum. Diabolus, deorsum fluens, Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Esaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut â quibusdam putatur. Ululae, in Esaia, ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur. Septuaginta tantum interpretes pro his Onocentauros in translatione posuerunt. Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu vocis, quem efferunt, quas vulgo cavannos dicunt. Lamia, genus monstri, ut quidam adfirmant. Pilosi, in Esaia, genera daemonum. Hos nonnulli etiam doctissimorum Incubones, vel Satyros, aut quosdam sylvestres homines putaverunt.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.8","label":"APPENDIX, Book 2, De Solennitatibus. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.8"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.10","label":"APPENDIX, Book 2, De Vestibus. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.10"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml","quality":"ocr"}}