{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.36-43","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.36-43","ref":"1.2.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.36.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"35 Dubium vero est, cur Scripturam sic quasi sententiatim et concisim in quibusdam partibus tradicerit Deus, sicut et Ius Caesareum scriptum est? An, quia ex singularibus casibus, seu eorum tractatione utrumque ortum est? Vere enim (ut dici solet) ex pessimis moribus humani generis ac diaboli, seu certe occasione illorum, utrumque est natum. An, quia sic melius singularibus negociis serviunt? nam scriptura magna ex parte ex singulis apparitionibus, concionibus, et epistolis, ad tollenda corrigendave mala culpae et poenae hominum propositis divinitus, confecta est. Nec caret sane haec res aut methodus gravissimis causis: sed tamen simul aliquid obscuritatis parit imperitioribus. Dicetur autem de ea postea. 36 Saepe propositio obscure ponitur, idque aliquando unico verbo aliis adglutinata: ut in Cap. de Ordine sententiarum dicetur. 17 Omittitur interdum materia proposita, et ad aliud, indeque porro ad aliud fit digressio, donec tandem ad prius illud revertatur oratio. Quae digressionum consuetudo in Cap. de Ordine sententiarum prolixius explicabitur. 38 Ex alio in aiud fit non raro progressio tum subita, tum obscura: atque ad ea incommoda declaranda, propriam Regulam suo loco adscribam. 39 Argumenta aut rationes non semper perspicue distinguuntur: aliquando miscentur vel inter se, vel cum aliis rebus adiunctis. 40 Ignoratae, aut non satis, suoque loco expensae, negociorum conditiones et circumstantiae, in quas subinde Apostoli ac Prophetae in dicendo respiciunt, causae sunt obscuritatum. Aut enim errores ac seductores, aut auditorum animi, aut scandala aliqua et pericula, aut aliqua alia a dicente respiciuntur, sermoque ad ea accommodatur. 41 Res, loca, moresve ad quos sermo alludit, aut unde metaphorae, et similitudines sumptae sunt, quorumque saepe fit mentio, ignorata, obscurant sermonem. De qua materia proprium ac prolixum Caput in hac parte habebitur. 42 Generales sententiae saepe nimium late aut absolute, aut etiam nimium vehementer pronunciant: ut, Omnia possum in Christo, dicunt Papistae: Igitur quisque potest castum caelibatum praestare. Quicquid ligaveris, etc. item, Quicquid dixerint vobis, facite: Igitur omnes ac in omnibus debent Papae et episcopis obedire, sine omni exceptione, quicquid illi doceant aut praecipiant. Quare restringendae sunt: de qua re proprio Cap. suoque loco disseretur.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.30-35","label":"1.2.30 to 1.2.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.30"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.44-49","label":"1.2.44 to 1.2.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.44"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}