{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.2.11-23","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.2.11-23","ref":"2.2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.2.11.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Nec vero, quia minutae alicui videri possint hae quaestiunculae, ob id neglectu dignae iudicandae sunt: sed quoniam difficilis inventu veritas est, undiquaque nobis investiganda est. Si enim velut reliquae artes, sic etiam pietatis adeptio, accessionibus paulatim contingentibus augetur: nihil contemnendum est his qui ad cognitionem introducuntur. Nam si quis prima elementa velut minuta contemnat, quando perfectorum sapientiam assequetur? Ne, et non, syllabae duae sunt. Attamen fortissima omnium bonarum rerum veritas, et extremus pravitatis limes mendacium, parvis his verbis saepenumero comprehenduntur. Et quid haec dico? cum iam quis etiam capite solum nutu facto in testimoniis pro Christo, omnem pietatem explevisse iudicatus sit. Si vero haec hoc modo se habent, quodnam verbum Theologicum adeo parvum est, ut aut recte aut secus se habens, non magnum habeat in utramque partem momentum? Si enim ex lege iota unum, aut unus apex non transibit: quomodo tutum est nos etiam minutissima transilire? Porro quae ipse a nobis diiudicanda requisivisti, eadem brevia sunt, et magna: compendio quidem proferendi, brevia, et ob id fortassis contemptibilia: verum, potentia eorum quae significantur, magna: ad sinapis similitudinem, quod cum minutissimum sit inter sarmentitia semina, si iustam curam nanciscatur, ad magnam altitudinem exurgit, facultate quae in ipso est expassa. Quod si quis ridet nostram videns circa syllabas, ut Psalmi verbo utar, nugacitatem: ipse quidem inutilem risus fructum decerpere se sciat. Nos autem minime hominum opprobriis cedentes, neque a vituperatione ipsorum superati, neutiquam investigationem relinquamus. Tantum enim abest ut propter haec parva erubescam, ut si vel minimam dignitatis ipsorum partem adsequor, et mihiipsi velut magnas res adepto gratulaturus sim, et fratri haec una nobiscum perscrutanti, non parvum hinc lucrum accessisse dicturus sim. Itaque cum in parvis verbis maximum videam certamem, ob spem mercedis laborem non detrecto, et mihiipsi frugiferum fore sermonem arbitratus, et audientibus perpetuam utilitatem allaturum esse.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.2.1-10","label":"2.2.1 to 2.2.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.2.1"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.2.24-33","label":"2.2.24 to 2.2.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.2.24"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}