{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.31.26-28","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.31.26-28","ref":"2.31.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.31.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.31.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.31.26.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":108,"text":"Modos divinae Scripturae dicit Iunilius esse, quod quidam eius libri metris Hebraicis in sua lingua scripti sunt: alii aut oratione simplici. Metricos libros dicit esse Iobum, Psalmos, Ecclesiasten, et aliqua in Prophetis: ego opinor recte etiam Threnos addi posse, et forte Cantica canticorum. Reliqua aut sunt soluta oratione comprehensa. Caeterum Metrici illi libri, dum ad nos aliis linguis transferuntur, metra quidem sua amittunt, vestigia tamem quaedam sua notasque carminum retinent. Series librorum sacrorum supra ostensa est, ut eam hic repeti non attineat. Veteris autem simul et Novi proprietatem sic Iunilius exponit: Veteris Testamenti intentio est, Novum figuris praedictionibusque monstrare: Novi vero, ad aeternae beatitudinis gloriam mentes humanas accendere.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.31.20-25","label":"2.31.20 to 2.31.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.31.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.31.20"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32","label":"SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}