{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.40","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.40","ref":"2.32.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.40.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":69,"text":"Duobus modis in hoc seculo rationalium doctrina peragitur. Aut intelligentia rerum factarum, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Necesse est enim, ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat; modis ordinibusque distincta, intelligat esse Deum, qui haec et fecerit et gubernet. Aut ex divinis Scripturis: quae, ut diximus, in quatuor species dividuntur, Historicam, Propheticam, Proverbialem, et Simpliciter docentem.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.39","label":"SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quae causa fuerit praesentis seculi faciendi. Caput XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.39"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.41","label":"SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quae servanda sint in Scripturarum intelligentia. Caput XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.41"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}