{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.41","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.41","ref":"2.32.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.41.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":94,"text":"Haec sunt, quae in intellectu divinarum Scripturarum custodire debemus: ea quae dicuntur, dicenti conveniant: ut a causis, pro quibus sunt dicta, non discrepent: ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni. Intentionem divinae Scripturae eam dicimus, quam ipse Dominus dixit: ut diligamus Dominum ex toto corde, et ex tota anima: et proximos tanquam nosipsos. Doctrinae autem corruptio est et contrartum, Deum non amare vel proximum. Huius contrarietatis causa quae sit. Causa malorum in ipsis est, qui mali sunt: quia dum libero arbitrio atque bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet existunt.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.40","label":"SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, De doctrina rationalium in hoc seculo. Caput XXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.40"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.42","label":"SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Unde libri religionis Catholicae asserantur. Caput XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/2.32.42"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}