{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.7.1-3","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.7.1-3","ref":"4.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.7.1.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"In descriptione temporis aut alius spacii diligenter observanda est illa vocum catachresis, quod non tantum Praepositiones, quae metas rerum, locorum aut temporum indicant: ut sunt Ante, usque, post, ab, et similes: sed etiam omnes temporis aut aliorum spaciorum circumscriptiones, idque ferme in omnibus linguis, alias includere, alias excludere indicatas metas solent. Ut Praepositio Ante diem paschae, alias includit, alias excludit diem illam. Hanc regulam prolixe in Prima parte in Praepositione Post exposui, et valde multis exemplis etiam aliarum linguarum illustravi. Dictum est etiam aliquid de eadem in Usque et Donec. Qua Regula conciliatur Marci dictum, capite octavo, quod Christus post tres dies resurget, cum aliis, qui dicunt quod tertia die resurrexerit: et dictum Matth. 17, quod Christus post sex dies ascenderit in montem, cum Lucas dicat post dies octo. Matthaeo enim et Marco excludit terminales dies ea Praepositio: Lucae vero includit. vide in Post. Exclusivae particulae, aut etiam sententiae, aliquando inclusive intelligendae sunt, sive sit adfirmativa, sive negativa sententia: ita, ut quod affirmatur aut negatur de tempore ante metam, sit verum, dicaturque etiam de spacio Post vel ultra metam. Id de vocula Donec plures monent. Gen. 8, Corvus non rediit, donec, etc. Matth. 1, Non cognovit Mariam, donec, etc. Matth. 5, Non exibis inde, donec solvas ultimum quadrantem. Non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat: pro, Nec interea temporis, nec postea. Sic Psal. 110, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: id est, eousque, et etiam ultra, in perpetuum. Id locutionis autem forte inde venit, quod scriptor tantum de suo illo aut sibi proposito tempore vult aliquid determinare, nihil plane de ulteriore solicitus. Eandem naturam aliquando induunt etiam excludentes sententiae. 1. Sam. 15, Samuel non vidit Saulem usque ad diem mortis. id est, neque ante, neque post. Isa. 46, Usque ad senectam ego ipse, et usque canos portabo, id est eousque, et etiam postea semper. Matth. 26, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, etc. id est, nunquam amplius vinum bibam. Matth 28, Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi: non excludit sequens tempus, quin itidem sit praesens futurus. Rom. 5, Peccatum usque ad legem erat in mundo. Peccatum regnavit inde ab Adam usque ad Mosen.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.6.39","label":"DE TROPIS ET SCHEMATIBUS SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS IV, QUOMODO COGNOSCENDA SIT TROPICA LOCUTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.6.39"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.7.4-6","label":"4.7.4 to 4.7.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/4.7.4"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}