{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.4.3-5","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.4.3-5","ref":"5.4.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.4.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.4.3.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":507,"text":"Itemque ibi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum, nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis: sed tanquam in uno, Et semini tuo quod est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non infirmat, ad evacuandas promissiones. Si enim ex lege haereditas, iam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus: et quia occurrere poterat audientis cognitioni, ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit, atque ait velut interrogans, Quid ergo lex? Deinde respondit, Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissio facta est, disposita per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Et hîc occurrebat quod sibi ipse proposuit: Lex ergo adversus promissa Dei? et respondit, Absit. Reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide IESU Christi daretur credentibus, etc. vel si quid eiusmodi est. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos salvere quaestionum: sed etiam tum hoc agitur aliis quaestionibus, quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus, improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus, incidentes pertractantur atque salvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur, disputator redire non possit: valde autem bonum est, ut quicquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat, ubi non erit qui respondeat: aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. In illis autem Apostolicis verbis dictio temperata est, Seniorem ne increpaveris: sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores. Et in illis, Obsecro autem vos fratres per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem: et totus sere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt. Sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam, quae data est vobis. sive prophetiam secundum regulam fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortatione: Qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adhaerentes bono, charitate fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, idipsum invicem sentientes. Et quam pulchre ista omnia sic effusa, bimembri circuitu terminantur: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseverantes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur, etiam ipso circuitu, quem duo membra connectunt.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.4.1-2","label":"5.4.1 to 5.4.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.4.1"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.4.6-8","label":"5.4.6 to 5.4.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/5.4.6"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}