{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.2.7-10","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.2.7-10","ref":"6.2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.7.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Cum autem varie nos Deus de isto debito praestando, seu de totius naturae integritate compellet, tum vero praesertim per praedicationem poenitentiae: cuius praedicationis admodum variae formae sunt: sed plerunque valde Synecdochicae, eoque imperitis valde ac crebro imponunt: earum aliquot exempla proponemus, ut inde Lector de toto hoc docendi genere similibusque nonnihil moneatur, et tanto diligentius et cautius cogitet. nam de ipsa natura Synecdoches copiose supra in Tropis disservi. Synecdochica igitur est illa Epulonis descriptio Luc. 16, in qua per lautum et splendidum vestitum, luxus, securitas, et omnis impoenitentia totaque impietas notatur. Sic et postremi seculi, prioris mundi et Sodomitarum impoenitentia ac securitas Luc. 17 indicatur per Edere, bibere, emere, vendere, nubere, uxores ducere, plantare, aedificare. Sic contra per id genus synecdoches, persaepe Scriptura etiam poenitentiam et totam vitam Deo placentem notat. Veluti si non solum per bonos fructus aut malos, bonam malamve arborem cognoscere doceat, sed etiam per corticem et folia: ignotiora nimirum, uti bonum artificem decet, per notiora docendo, ut Levit. 17 et 23 iubet Deus Israelitas in festo Expiationum affligere animas suas seu ieiunare. Significat autem affligere animam, proprie seipsum aliquo modo cruciare, ut abstinentia cibi aut incommodo vestitu, aut iacendo in cinere, aut aliqua alia tali ratione. Hae vero afflictiones ac ieiunia cum sint tantum effectus et signa moesti animi, sicut et laceratio vestimentorum (quemadmodum id in phrasibus de ieiunio prolixius indicabimus) undecunque demum ille moeror veniat, saepe tamen pro integra poenitentia ponuntur (sicut contraria his afflictionibus poni pro impoenitentia, paulo ante indicavimus) ut in praedictis locis Levit. et Ionae 3, ubi scriptum est, quod Ninivitae induerint se saccis: id est, sordidioribus vestibus. Christus quoque Matthaei 11, et Lucae 10, eodem modo de poenitentia loquitur. Verae autem agnitionis peccatorum per legis praedicationem, item fiduciae in promissiones de Christo, saepe nulla fit mentio in talibus locis: cum tamen eos praecipue requirat Deus. Sicut Isa. 58. reprehendit Iudaeorum ieiunia, quod tantum affligerent corpus, et incederent inclinato capite, tanquam debiles et moesti: cum Deus ab eis veram potius conversionem et luctum animi requireret, hunc vero externum corporis luctum tantum eatenus probaret, quatenus esset effectus et consequens verae contritionis. Sic eos reprehendit Propheta et 29 cap. quod ore quidem prope accederent ad Deum, corde autem essent procul. Sic Ioelis 2, iubet Propheta Iudaeos cor scindere, et non vestimenta. Solebant Iudaei in omni vehementi ac tristi animi commotione disrumpere vestimenta sua a pectore. Sic igitur etiam Ioelis tempore factitabant veluti ostentantes impatientiam ingentis doloris de suis peccatis. At propheta iubet eos non simulare tantum dolorem externa laceratione: sed intus in corde vere ac ex animo conteri ac dolere de suis malefactis.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.2.4-6","label":"6.2.4 to 6.2.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.4"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.2.11-15","label":"6.2.11 to 6.2.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.2.11"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}