{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.3.5-10","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.3.5-10","ref":"6.3.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.3.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.3.5.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Non tamen fuit una certa forma illius ieiunii. Erat enim quiddam spontaneum et liberum, ideoque haud dubie alius alio modo inter ieiunandum seipsum cruciavit. Nondum enim fuit ieiunium ad certos dies alligatum, sicut in Papatu, praeter dies expiationum, de quibus Leu. 23. nec ad certos cibos. Usi tamen sunt (ut dictum est) non lautis: nec erat praescriptum tempus comedendi, plerunque tamen ad vesperam usque ieiunabant, ut ex Iud. 20, et 2. Sam. 1 liquet. Nec ieiunandi quidem tempus erat praefinitum. Ieiunabant enim alias una die, ut Israelitae Iudic. 20. alias 7 diebus, ut 1. Sam. ultimo cives Iabes, alias incerto tempore, ut 2. Sam. 12, tam diu ieiunat David, donec infans morbo cruciatur. Non solum autem Iudaeis is ieiunandi modus fuit, sed et aliis Asiaticis populis, ut apud Homerum in tribus ultimis libris Iliad. Priamus mortem Hectoris tali ieiunio, talibusque cruciatibus luget, abstinet a cibo, sordide se induit, iacet in pulvere. Solatur autem eum Achilles ac hortatur, ut tandem comedat omissis illis cruciatibus, idque exemplo Niobes, quae, amissis omnibus liberis, post longam inediam seu ieiunium coacta sit cibum sumere. Sic et Latini luctum, aut ieiunium Virgilius describit: It scissa veste Latinus Coniugis attonitus fatis, urbisque ruina, Caniciem immundo perfusam pulvere turpans Multaque se incusat.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.3.1-4","label":"6.3.1 to 6.3.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.3.1"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.3","label":"ALIQUOT THEOLOGICI LIBELLI ETIAM EX SERMONE SACRO PENDENTES, AD EUM ILLUSTRANDU…, DE IEIUNIO, MATERIA HACTENUS PARUM liquido explicata, vera disertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.3"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}