{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.9.76-79","citation":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.9.76-79","ref":"6.9.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.9.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.9.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.9.76.md","author":{"name":"Matija Vlačić Ilirik","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik"},"work":{"title":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Quod ad ingenium naturamque eorum attinet, id sane pravum fuit, sicut et omnium hominum est. Scriptura eis passim obiicit, quod sint dura ceruice, et quod semper Deo ac veris doctoribus restiterint, sicut et Stephanus eis coram Act. 7 obiicit: quemadmodum et Ieremias dicit, omnes gentes esse incircumcisas in externa carne, sed Israelitas esse incircumcisos corde. Verum haec pestis in omnium hominum vetere Adamo sita ac insita est. Fuerunt nihilominus plerunque zelo religionis ardentes, sicut et Paulus eis testimonium praebet, quod zelum habeant, Rom. 10, et Iacob, Act. 21, eoque crebro fuerunt vehementes in tuenda sua religione: sed plerunque ille eorum zelus caruit scientia, ideoque contra Prophetas ac Christum et Apostolos stulte iactarunt suum Mosen, Abrahamum, traditiones patrum, sacrificia, legem ceremo. sabbatum et templum; clamantes, Templum Domini, templum Domini: et de libertate ac censu Romanis non dando, seditiones temere moventes, qua occasione tandem sunt funditus eversi. Proni sane fuerunt in idololatrias, quae tamen pestis, teste Paulo, propria est omnium hominum veteris Adami, Gal. 5. Unde videmus saepe apud eas factas esse subitas animorum ac religionis mutationes, tum in deserto fabricato vitulo, tum postea sub Iudicibus, ac denique sub Regibus, ubi vere novus rex eis erat nova lex: non tamen un quam defuerunt 7000 non incurvantium genua Baali, eoque Manasses studio impietatis instaurandae et confirmandae, replevit Ierosolymam sanguine piorum, sicut et ante Achabus Samariam ac Israelem. Omnes Meridionaliores ac simul Orientaliores magis adfectibus, ardent, magis eos etiam foris producunt, quam Septentrionales, sive laeti, sive etiam tristes adfectus sunt: magis amant, magis irascuntur, magis oderunt, magis concupiscunt, magis etiam metuunt. Praeterea suos tristes adfectus, ut sunt dolor de aliquo magno malo, ut de morte liberorum, coniugum, parentum, aut fratrum, maioribus luctibus, lamentationibus et aliis externis indiciis tristantis animi: ut sunt inedia, sordidus vestitus; laceratio crinium et vestium, percussio pectoris, iacêre humi in cinere et cilicio, ac similibus produnt, quam hi in frigidioribus locis siti, ubi usitatum est in funeribus lamentari mortuos: sic et laeticiam suam pluribus exultationibus et tripudiis testantur, ut in capite de Ieiunio dixi.","prev":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.9.72-75","label":"6.9.72 to 6.9.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.9.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.9.72"},"next":{"citation":"Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.9.80-83","label":"6.9.80 to 6.9.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.9.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/6.9.80"},"credit":{"text":"Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml","quality":"ocr"}}